Vitae parallelae
Vitae parallelae (Graece Βίοι παράλληλοι) est opus biographicum, quod de vita ducum, regum, virorum illustrium Plutarchus iam senex composuit, ita ut libri singuli binos haberent viros comparatos, unum Graecum unumque Romanum. Quibus omnibus summis viris inter se comparatis, Plutarchus Graecos aequare Romanos virtute, ingenio, humanitate, facundia, dignitate demonstrat. Comparandi ratio in binorum virorum simili ingenio similive fortuna consistit, quae post vitas narratas breviter explanantur. Libri viginti duo sex et quadraginta continent vitas, nam duplex est liber de Tiberio Gaioque Graccho narrans, qui Agidi et Cleomeni opponuntur.


Maximum favorem antiquorum Plutarcho Vitae parallelae attulerunt, medio autem aevo plerique ignorabant, saeculo autem quinto decimo denuo invenerunt viri docti, et in linguam Latinam ab Iacobo Amyot convertere coeperunt.
Index vitarum recensere
Antiquissimi recensere
- Theseus (Theseus) Textus
- Romulus (Romulus) Textus
- Numa (Numa Pompilius) Textus
- Lycurgus (Lycurgus) Textus
- Solon (Solon) Textus
- Poplicola (Poplicola) Textus
Saeculo 5 a.C.n. mortui recensere
- Coriolanus (Coriolanus) Textus
- Aristides (Aristides)
- Themistocles (Themistocles) Textus
- Cimon (Cimon)
- Pericles (Pericles) Textus
- Nicias (Nicias)
- Alcibiades (Alcibiades) Textus
Saeculo 4 a.C.n. mortui recensere
- Lysander (Lysander)
- Camillus (Camillus) Textus
- Pelopidas (Pelopidas)
- Agesilaus (Agesilaus II (rex Spartae))
- Dion (Dion)
- Timoleon (Timoleon) Textus
- Alexander (Alexander)
- Demosthenes (Demosthenes)
- Phocion (Phocion)
- Eumenes (Eumenes)
Saeculo 3 a.C.n. mortui recensere
- Demetrius (Demetrius Poliorcetes)
- Pyrrhus (Pyrrhus)
- Agis (Agis IV)
- Cleomenes (Cleomenes III)
- Aratus (Aratus Sicyonius)
- Marcellus (Marcellus)
- Fabius Maximus (Fabius Maximus) Textus
Saeculo 2 a.C.n. mortui recensere
- Philopoemen (Philopoemen)
- Flamininus (Flamininus)
- Aemilius Paullus (Aemilius Paullus) Textus
- Cato senior (Cato senior)
- Tiberius Gracchus (Tiberius Gracchus)
- Gaius Gracchus (Gaius Gracchus)
Saeculo 1 a.C.n. mortui recensere
Bibliographia recensere
- Timothy E. Duff, "The Structure of the Plutarchan Book", Classical Antiquity, 2011ː 213-278
- Arnaldo Momigliano, "Second thougts on Greek Biography", Mededelingen der Koninklijke Nederlandse Akademie van Wetenschapen, 1971(34)ː 245-257.
- Barbara Scardigli, ed., Essays on Plutarch's Lives. Oxonii: Clarendon Press, 1995. ISBN 0198140762.
Nexus externi recensere
- Vitae Plutarchi ed. Th. Doehner vol. 1 vol. 2 apud Gallica (vol. 1) (vol. 2 apud Google Books) (Graece, Latine)
- Textus Graecus apud Vicifontem
- Versiones apud Vicifontem Francogallicam (Francogallice)