Lucius Aemilius Paullus Macedonicus
Lucius Aemilius Paullus Macedonicus (natus circa annum 229 a.C.n.; mortuus anno 160 a.C.n.) fuit vir publicus ac militaris Romanus. Macedones apud Pydnam anno 168 a.C.n. proelio vicit atque ita finem magno regno imposuit cui Alexandri Magni gloria coniuncta remanebat.

Obitus: 160 a.C.n.; Roma antiqua
Patria: Roma antiqua
Familia
Coniunx: Papiria
Proles: Aemilia, Aemilia, Aemilia, Publius Cornelius Scipio Aemilianus Africanus, Quintus Fabius Maximus Aemilianus
Familia: Aemilii Paulli
De familiaribus necessitudinibus
recenserePater eius Lucius Aemilius Paullus consul annorum 219 et 216 a.C.n. erat, qui pugnando apud Cannas cecidit. Soror Aemilia Scipioni Africano nupserat. Ipse Papiriam, consularis Papirii Masonis filiam, uxorem duxit e qua duos filios genuit quos postquam alios filios e secunda uxore habuit in alias gentes adoptandos tradidit. Ita maximus natu in illustrem gentem Fabiam adlectus est et Quintus Fabius Maximus Aemilianus appellabatur (consulatum anno 145 a.C.n. gessit). Secundus natu a Scipionis Africani filio adoptatus fuit ille Scipio Aemilianus qui Numantiam et Carthaginem delevit[1]. Papiriam igitur repudiavit Aemilius Paullus[2] et alteram uxorem duxit quae ei duos alios filios peperit. At Fortuna in privata vita non tam benigna ei fuit quam in bello: uterque enim obiit circa tempus quo de Macedonibus triumphavit atque sine herede relictus est[3]. Duas filias quoque habuit e quibus altera Catonis Censoris filio nupsit[4], altera Quinto Aelio Tuberoni, viro generoso et pauperi[5], cui victum Persen regem custodiendum mandavit Paullus Aemilius[6].
De cursu honorum
recensereAnno 195 quaestor erat, anno 194 IIIVir coloniae Crotonis deducendae fuit[7]. Anno 193 aedilis curulis Porticus Aemilias aedificavit[8]. Ab anno 192 ad usque mortem augur erat cuius sacerdotii morem scrupulose observasse dicitur[9]. Anno 191 praetor Hispaniam Ulteriorem administrabat et ad annum 189 propraetor mansit. Anno 190 apud Bastetanos victus est[10], sed eodem anno Lusitanos vicit[11] et imperator a militibus proclamatus[12] supplicationem ex senatusconsulto accepit[13]. Anno 189/188 a.C.n. Xvir ad Asiam reformandam fuit[14]. Anno 182 primo consul Romae una cum Gnaeo Baebio Q.f. Tamphilo electus est. Feliciter contra Ligures certavit et proconsul triumphum habuit[15]. Anno 171 cum tribus aliis patronus Hispaniorum fuit, qui magistratus Romanos in ius vocabant[16]. Anno 168 consul II erat, una cum Gaio Licinio C.f. Crasso. Tum bellum Macedonicum sortitus est[17] iam tertium annum durantem sed consules priorum duorum annorum paene nihil effecerant. Paullus uno proelio unius horae bellum confecit: phalangem Macedonum enim profligavit et paulo post regem fugitivum in insula Samothracia cepit quem Romam ad triumphum vexit[18]. Anno 167 e sententia legatorum decem ad hoc ipsum a senatu missorum Macedoniam in quattuor partes divisit ne in posterum magna bella suscipere possent[19]. Antequam Romam rediret Aemilius Paullus magnificos ludos victoriae celebrandae causa Amphipoli celebravit[20] sed Etiam Epirum vastavit unde praedam militibus parans et deceptis fallacibus promissis incolis mala fraude uno die 150 milia hominum in servitutem vendidit (quod confirmare videtur frequentia cognominis servilis "Epirota" primo saec. a.C.n. Romae). Hoc facinus tamquam indignum et abominandum horrescebat referens Plutarchus historicus sed pleramque culpam in senatus imperia reiciebat cui Paullus invitus obsecutus esset[21]. Titus Livius econtra eadem immotus narrabat[22]. Nec tamen ei contigit illo modo militum avaritiam satiare qui indignantes quod paene nihil ex immensis tanti regni divitiis sibi obvenisset (malebat enim Paullus pecuniam aerario infundere) et instigante Servio Sulpicio Galba, privato imperatoris inimico, rogationem triumphum Paullo decernentem in comitiis antiquare voluerunt. Disciplinam enim acerbe exactam, praemia parcius data ei obiciebant. Iam tribus prima triumphum negarat cum interrupto suffragiorum ordine maximus natu e consularibus Marcus Servilius Pulex orationem habuit quae populi animos mutaret[23]. Ita triumphum magnificentissimum ex omnibus quos Romani adhuc vidissent[24] et per tres dies digestum (a.d. IV, III et pridie Kal. Dec. 167) celebrare potuit, quem auctores antiqui certatim descripserunt[25]. Tantam pecuniam in aerarium reportavit ut abhinc populus Romanus tributi diu immunis fuerit[26]. Anno 164 una cum Quinto Marcio Philippo censor fuit[27] et anno 162 interrex. In quibus magistratibus magnam moderationem exhibuit. Anno 160 funera magnifica ei decreta sunt cum ludis scaenicis in quibus fabulae Terentianae Hecyra et Adelphoe doctae sunt.
Consul sortitus est Macedoniam provinciam, in qua Perseus Philippi filius paterni in Romanos odii haeres bellum renovaverat. Cum adversus Perseum profecturus esset, et domum suam ad vesperum rediret, filiolam suam Tertiam, quae tunc erat admodum parva, osculans, animadvertit tristiculam: "Quid est, inquit, mea Tertia, quid tristis es?" - "Mi pater, inquit illa, Perse periit." (Erat autem mortua catella eo nomine). Tum ille arctius puellam complexus: "Accipio omen, inquit, mea filia."[28] Ita ex fortuito dicto quasi spem certam clarissimi triumphi animo praesumpsit. Ingressus deinde Macedoniam recta ad hostem perrexit.
Cum duae acies in conspectu essent, Sulpicius Gallus, tribunus militum, Romanum exercitum magno metu liberavit. Is enim, cum lunae defectionem nocte sequenti futuram praesciret, ad concionem vocatis militibus dixit: "Nocte proxima, ne quis id pro portento accipiat, ab hora secunda usque ad quartam luna defectura est. Id, quia naturali ordine et statis fit temporibus, et sciri ante et praedici potest. Itaque, quemadmodum nemo miratur lunam nunc pleno orbe, nunc senescentem exiguo cornu fulgere, sic mirum non est eam obscurari, quando umbra terrae conditur." Quapropter Romanos non movit illa defectio; Macedones vero eadem, ut triste prodigium, terruit[29].
Paullus cum Perseo acerrime dimicavit die 22 Iunii 168 a.C.n.[30] Macedonum exercitus caesus fugatusque est: rex ipse cum paucis fugit. Fugientes persecutus est Aemilius usque ad initium noctis. Tum se in castra victor recepit. Reversum gravis cura angebat quod filium in castris non invenisset. Is erat Publius Scipio, postea Africanus deleta Carthagine appellatus, qui decimum septimum tunc annum agens, dum acrius sequitur hostes, in partem aliam turba abreptus fuerat. Media tandem nocte in castra rediit. Tunc, recepto sospite filio, pater tantae victoriae gaudium sensit. Victus Perseus in templum confugerat, ibique in angulo obscuro delitescebat: deprehensus, et cum filio natu maximo ad consulem perductus est.[31]
Perseus pulla veste amictus castra ingressus est. Non alias ad ullum spectaculum tanta multitudo occurrit. Rex captivus progredi prae turba non poterat, donec consul lictores misit, qui submovendo circumfusos iter ad praetorium facerent. Paulus Aemilius, ubi audivit Perseum adesse, consurrexit, progressusque paulum introeunti regi manum porrexit: ad genua procumbentem erexit; introductum in tabernaculum suo lateri assidere iussit. Deinde eum interrogavit qua inductus iniuria bellum contra populum Romanum tam infesto animo suscepisset? Rex, nullo dato responso, terram intuens diu flevit. Tum consul: "Bonum, inquit, animum habe: populi Romani clementia non modo spem tibi, sed prope certam fiduciam salutis praebet."[32]
Postquam Perseum consolatus est Paulus Amilius sermonem ad circumstantes Romanos convertit: "Videtis, inquit, exemplum insigne mutationis rerum humanarum: vobis haec praecipue dico, iuvenes; ideo neminem decet in quemquam superbe agere, nec praesenti credere fortunae." Eo die Perseus a consule ad cenam invitatus est, et alius omnis ei honos habitus est, qui haberi in tali fortuna, poterat[33]. Deinde cum ad consulem multarum gentium legati gratulandi causa venissent Paulus Aemilius ludos magno apparatu fecit, lautumque convivium paravit: qua in re curam et diligentiam adhibebat, dicere solitus et convivium instruere et ludos parare viri eiusdem esse, qui sciret bello vincere[34].
Confecto bello, Paulus Aemilius regia nave ad urbem est subvectus. Completae erant omnes Tiberis ripae obviam effusa multitudine[35]. Fuit eius triumphus omnium longe magnificentissimus. Populus, exstructis per forum tabulatis in modum theatrorum, spectavit in candidis togis. Aperta templa omnia et sertis coronata thure fumabant. In tres dies distributa est pompa spectaculi. Primus dies vix suffecit transvehendis signis tabulisque; sequenti die translata sunt arma, galeae, scuta, loricae, pharetrae, argentum aurumque. Tertio die, primo statim mane ducere agmen coepere tibicines, non festos solemnium pomparum modos, sed bellicum sonantes, quasi in aciem procedendum foret. Deinde agebantur pingues cornibus auratis et vittis redimiti boves centum et viginti. Sequebantur Persei liberi, comitante educatorum et magistrorum turba qui manus ad spectatores cum lacrimis miserabiliter tendebant, et pueros docebant implorandam suppliciter victoris populi misericordiam. Pone filios incedebat cum uxore Perseus stupenti et attonito similis. Inde quadringentae coronae aureae portabantur, ab omnibus fere Graeciae civitatibus dono missae. Postremo ipse in curru Paulus auro purpuraque fulgens eminebat, qui magnam cum dignitate alia corporis, tum senecta ipsa maiestatem prae se ferebat. Post currum inter alios illustres viros filii duo Aemilii; deinde equites turmatim, et cohortes peditum suis quaeque ordinibus[36]. Paulo a senatu et a plebe concessum est ut in ludis Circensibus veste triumphali uteretur, eique cognomen Macedonici inditum. Tantae huic laetitiae gravis dolor admixtus est. Nam Paulus Aemilius, duobus filiis in adoptionem datis, duos tantum nominis haeredes domi retinuerat. Ex his minor ferme duodecim annos natus, quinque diebus ante triumphum patris, maior autem triduo post triumphum decessit. Erat porro Aemilius liberorum amantissimus; eos erudiendos curaverat non solum Romana veteri disciplina, sed etiam Graecis literis. Optimos adhibuerat magistros, eorumque exercitiis omnibus ipse interfuerat, cum eum respublica alio non vocaret. Eum tamen casum fortiter tulit, et in oratione, quam de rebus a se gestis apud populum habuit: "Optavi, inquit, ut si quid adversi immineret ad expiandam nimiam felicitatem, id in domum meam potius quam in rempublicam recideret. Nemo iam ex tot liberis superest, qui Pauli Aemilii nomen ferat; sed hanc privatam calamitatem vestra felicitas, et secunda fortuna publica consolatur."[37]
Paulus Aemilius omni Macedonum gaza, quae fuit maxima, potitus erat: tantam in aerarium populi Romani pecuniam invexerat, ut unius imperatoris praeda finem attulerit tributorum[38]; at hic non modo nihil ex thesauris regiis concupivit, sed ne ipse quidem spectare eos dignatus est. Per alios homines cuncta administravit, nec quidquam in domum suam intulit, praeter memoriam nominis sempiternam: mortuus est adeo pauper, ut dos eius uxori, nisi vendito, quem unum reliquerat, fundo, non potuerit exsolvi[39]. Exsequiae eius non tam auro et ebore, quam omnium benevolentia et studio fuerunt insignes. Macedoniae principes, qui tunc Romae erant legationis nomine, humeros suos funebri lecto sponte subiecerunt. Quem enim in bello ob virtutem timuerant, eumdem in pace ob iustitiam diligebant.''
Praecipui fontes antiqui
recensere- Appianus,Liber Macedonicus
- Diodorus Siculus, Bibliotheca historicae fragmenta librorum 30 et 31.
- Plutarchus, Vita Aemilii Paulli
- Polybius, Historiarum fragmenta et summaria libri XXXIX
- Titus Livius libris XLIV et XLV Ab urbe condita
- Trogus Pompeius a Iustino abbreviatus 33.1-2
Nexus interni
Fons modernus
recensereHaec pagina textum incorporat ex opere abbatis C. F. Lhomond De viris illustribus urbis Romae, 1779.
Plura legere si cupis
recensere- Elimar Klebs: Aemilius (114). In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Band I,1, Stuttgart 1893, Sp. 576–580. Hic legere potes
- Carolus-Ludovicus Elvers, "Ae. Paullus, L. [I 32]" in Der Neue Pauly vol. 1 (Stutgardiae: Metzler, 1996. ISBN 3-476-01471-1) col. 181–182.
- Egon Flaig: Lucius Aemilius Paullus – militärischer Ruhm und familiäre Glücklosigkeit. In: Karl-Joachim Hölkeskamp, Elke Stein-Hölkeskamp (ed.): Von Romulus zu Augustus. Große Gestalten der römischen Republik. Beck, Monaci anno 2000, pag. 131–146, ISBN 3-406-46697-4.
- Théophile Homolle, "Le trophée de Paul-Émile vainqueur de Persée", Bulletin de Correspondance Hellénique, 1897: 620-623
- Josef Liegle, "L. Aemilius Paullus als Augur maximus im Jahre 160 und das Augurium des Heils", Hermes, 1942: 249-312
- Martínez Morcillo, J. A. "Lucio Emilio Paulo y el derecho de guerra", Studia Historica. Historia Antigua, 2013: 271–292.
- Sylvie Pittia, "L'arrivée de Persée au camp de Paul Emile: mise en scène d'une capitulation", Veleia, 2009: 103-125
- Adolphe-J Reinach A, "La frise du monument de Paul-Émile à Delphes", Bulletin de Correspondance Hellénique, 1910: 433-468 et Carle Claude Van Essen, "Notes sur quelques sculptures de Delphes", ibid., 1928: 231-244
- William Reiter, Aemilius Paullus: Conqueror of Greece, Londini, Croom Helm, 1988. Recensio critica
- Treccani
Notae
recensere- ↑ Plutarchus, Vita Aemilii 22. Titus Livius 44.44.1-3.
- ↑ Plutarchus, Aemilius 5.1-4.
- ↑ Titus Livius XLV.41.9-12.
- ↑ Plutarchus, Aemilius 5.6 et 21.1 necnon in Vita Catonis 24.2
- ↑ Plutarchus, Aemilius 5.6-9.
- ↑ Titus Livius 45.8.8.
- ↑ Titus Livius, Ab urbe condita XXXIV 45,5
- ↑ Titus Livius, op.cit. XXXV 10,12; Plutarchus, Aemilius 3.1
- ↑ Plutarchus, Aemilius 3.2-5.
- ↑ Titus Livius, op.cit. XXXVII 46,7-8
- ↑ Titus Livius, op.cit. XXXVII 57,6-7. Plutarchus, Aemilius 4.1-3 qui rem male gestam omisit et praetorem consulari potestate (duodecim lictores ei erant) in provinciam missum esse adfirmabat.
- ↑ CIL 2, 5041
- ↑ Titus Livius, op.cit. XXXVII 58,5
- ↑ Titus Livius, op.cit. XXXVII 55
- ↑ Titus Livius, op.cit. XL 25-28. Plutarchus, Aemilius 6.1-7.
- ↑ Titus Livius, op.cit. XLIII 2
- ↑ Sic Titus Livius 44.17 et 22.2 et Valerius Maximus I.5.3. Sed Plutarchus (Vita Aemilii Paulli 10.5) provinciam sine sorte et extra ordinem ei adsignatam esse adfirmabat, cuius opinionem Iustinus/Trogus Pompeius secutus est(33.1.6).
- ↑ CIL 11, 1829
- ↑ Titus Livius XLV.17-18 et 29-30. Cf. Michel Feyel, "Paul Émile et le synédrion macédonien", Bulletin de Correspondance Hellénique, 1946: 187-198
- ↑ Titus Livius 45.32.16-20.
- ↑ Vita Aemilii Paulli 29. Cf. Appianum, Illyrica 9.
- ↑ Ab Urbe condita 45.34.1-7.
- ↑ Titus Livius XLV.35-39. Plutarchus 30-31.
- ↑ Velleius Paterculus I.9.6.
- ↑ CIL 9, 5564. Plutarchus, Vita Aemilii 32-34. Titus Livius 45.39-40 (cum lacuna). Diodorus Siculus 31.8.10-12.
- ↑ Plutarchus 38.1.
- ↑ Plutarchus 38. Diodorus Siculus 31.25.1. Titus Livius, Periocha 46. AE 1922, 00088.
- ↑ Cicero, de Divinatione I.103 et II.83. Valerius Maximus I.5.3. Plutarchus, Vita Aemilii Paulli 10.6-8.
- ↑ Titus Livius 44.37.5-8. Plutarchus (Vita Aemilii 17.7-10) defectionem longe aliter narrabat: nihil enim de Sulpicio Gallo habebat. Cf. etiam Polybium 29.16.
- ↑ Dies e calendario lunae defectionum a modernis restitutus est. Lhomond adhuc scribebat tertio nonas septembris. Ob pontificum negligentiam calendarium Romanum non iam cum anno solari congruebat.
- ↑ Titus Livius, op.cit. XLIV 30-46. Plutarchus 12-26.
- ↑ Titus Livius 45.7-8. Valerius Maximus V.1.8.
- ↑ Titus Livius 45.8.6-7. Cf Plutarchum, Vita Aemilii 27 et Diodorum Siculum 30.23..
- ↑ Titus Livius XLV.32.11 ex Polybio 30.15. Postea etiam Plutarchus, Vita Aemilii 28.9 et Eutropius IV.7: dicens eiusdem hominis esse debere et bello vincere et in convivii apparatu elegantem esse.
- ↑ Titus Livius XLV.35.3-4.
- ↑ De triumpho Lhomond Plutarchum (32-34) sequitur quia descriptio Titi Livii magna ex parte periit. Diodorus Siculus aliter rem referebat cuius versionem nonnulli eruditi moderni praeverterunt (e.g. Paulus Jal in editione Titi Livii libri XLV, Collection des Universités de France, adnotationes pp.162-3).
- ↑ Titus Livius XLV.40.6-42.1. Valerius Maximus V.10.2. Plutarchus 35-6. Velleius Paterculus 1.10. Diodorus Siculus 31.10.3-5.
- ↑ Cicero, De Officiis II.76. Valerius Maximus 4.3.8.
- ↑ Titus Livius Periocha 46.
Antecessores: Quintus Fabius Q.f. Labeo et Marcus Claudius L.f. Marcellus |
Consul 182 a.C.n. cum Gnaeo Baebio Q.f. Tamphilo |
Successores: Publius Cornelius L.f. Cethegus et Marcus Baebius Q.f. Tamphilus |
Antecessores: Q. Marcius L.f. Philippus II et Gnaeus Servilius Cn.f. Caepio |
Consul 168 a.C.n. cum Gaio Licinio C.f. Crasso |
Successores: Quintus Aelius Paetus et Marcus Iunius Pennus |