Quintus Aelius Paetus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 167 a.C.n.) fuit vir publicus ac militaris Romanus.

Pater eius Publius Aelius Q.f. Paetus anno 201 a.C.n. consul Romanus fuit.

Cursus honorum

recensere

Paetus anno 177 a.C.n. tribunus plebis erat et anno 174 patri mortuo augur successit[1]. Anno 170 praetor electus est. Anno 167 una cum Marco Iunio Penno consul nominatus est[2] atque provinciam Galliam Cisalpinam accepit. Ambobus consulibus bellum contra Ligures traditum est neque autem multum adepti sunt[3].

Bibliographia

recensere
  1. Titus Livius, Ab urbe condita XLI 21,8
  2. Livius, op.cit. XLV 16,1; Marcus Tullius Cicero, Brutus 109
  3. Titus Livius, op.cit. XLV 16,3; 17,6; 44,1.


Antecessores:
Lucius Aemilius Paullus Macedonicus II et Gaius Licinius C.f. Crassus
Consul
167 a.C.n.
cum
Marco Iunio Penno
Successores:
Gaius Sulpicius Gallus et Marcus Claudius Marcellus