Quintus Marcius Philippus
Quintus Marcius Philippus fuit vir publicus Romanus gentis Marciae qui saeculo secundo a.C.n. consulatus gessit duos.
Gens
recensereAvus eius Quintus Marcius Q.f. Philippus anno 281 a.C.n. consul fuit.
Vita
recensereAnno 188 a.C.n., praetor electus est atque Siciliae provinciae praefuit.[1]
Anno 186 a.C.n. primum cum Spurio Postumio Albino gessit consulatum. Eodem anno, Senatus Romanorum, cum esset de Bacchanalium propagatione anxius, consultum fecit, quo consulibus munus dabatur ut templa delerent, cultus duces deprehenderent ipsorumque bona publicarent et vexarent sectatores Bacchi. Officio acto, Quintus Marcius Philippus est Liguriae missus ad Apuanos, qui seditionem contra Romanos fecerant, domandos. Illi consulem graviter legionesque profligaverunt. Cum Romanos in faucibus loci illius duxissent, impetum fecerunt atque 4000 circiter legionariorum necaverunt, quamobrem locus est postea "Saltus Marcius" appellatus.
Anno 183 a.C.n., rogante Senatu, Marcius Philippus est legatus in Regnum Macedinianum missus apud Philippum V. Eius electio, ut videtur, ex ratione priore patris Quinti cum Philippo rege pependit.[2] Marcius regi suasit ut milites ex quibusdam urbibus Thraciae reduceret.[3] Anno 182 a.C.n., Graecia redito, fecit Senatum certiorem de Macedonica Peloponnesiacaque re atque proposuit pro certo Philippum V, quamquam rogationibus Romanorum indulsisset, vero imperii sui fines velle propagare et, cum res essent secundae futurae, contra Romam acturum esse.[4]
Anno 180 a.C.n. est Marcius sacrorum decemvir electus.[5]
Inter annos 172 et 171 a.C.n., post mortem Philippi V regnique adeptionem Persei, rursus est Marcius princeps legationis, qua interfuerunt Aulus Atilius Serranus alterique Romani iuvenes tres, Graeciae missus. Corcyrae legati secum 200 militum duxerunt, munera distribuerunt atque quo tendebat quisque, ivit .[6] Marcius Serranusque circumierunt Epirum, Aetoliam, et Thessaliam, ubi principes convenerunt gentium istarum ad eis gratias agendas propter auxilium, quod Romae in bello contra Philippum Antiochumque[2] tulerunt. Postea, obviam ierunt Perseo regi in Thessaliam apud Peneum. Dixerunt Romani Philippum superiorem violasse foedus, cum faceret in eorum socios aliquos impetus. Perseus sese texit cum ipsum suis actis repellere impetus velle externos diceret atque constitueret se esse legatos Roma missurum explicantes Senatui suas condiciones. Deinde, est perventum ad pacem, quae multum Romana intererat, quoniam, eo tempore, non erant Quirites ad bellum parati, aliter quam Perseus.[7] Clausis colloquiis, Romanorum legatio Boeotiae venit, ubi legatos invenit aliquarum urbium foederationis Boeoticae, id est Thebarum Coroneaeque.
Marcius Atiliusque legatos induxerunt clarissimarum urbium Graecarum ad foederem cum Perseo rumpendum, quod efficit ut Boeotiae se societas dissolveretur. Cum res ita istas egissent, ipsi Roma, prima hieme, rediverunt.[8]
Anno 169 a.C.n., Quintus Marcius Philippus est iterum consul electus cum Gneo Servilio Caepione.[9] Quamquam comes suus manseret Romae, est Marcius Macedoniam missus, ubi Perseo susceperat bellum, ut in locum Aulo Ostilio Mancino consuli succederet. Vere anno 169 a.C.n. ineunte, Marcius Philippus Brundisio pervenit cum 5.000 militum atque, comite Gaio Marcio Figulo consobrino, qui classi praeerat, sunt ad Graeciam profecti. Postero die, Corcyra pervenerunt atque, deinde, Actio apud Acarnanas. Consul est Ambracia ex navi egressus et contendit dehinc in Thessaliam, ut obviam Ostilio Mancino, qui apud Palaepharsalum posuerat castra, veniret.[10] Cum militum imperium accepisset, Ostilius relinquere Thessaliam statuit atque petere Macedoniam cito. Commisit se in itinere et, decem praeteritis diebus, est in Perrhaebiam consecutus, quae apud fines Macedoniae Thessaliaeque erat, atque urbes Azori Dolichisque occupavit. Dehinc statuit ut se reciperet ad urbes litoris Aegaei atque iter faceret per Olympum. Aliquis diebus confectis, legionarii, saltu Lapatho perventis, sunt exercitum 12.000 militum Macedonum, quos Hippias imperator ducebat, nacti. Hic dux est a Perseo missus ad regionem defendendam. Adorti diu sunt Macedones Romani, tamen erat saltus angustissimus atque facilior defensu. Marcius, cum animadvertisset esse hostes diu obstituros et spectaret subsidia sua non longe diuturna, decrevit alium iter temptare itaque, quattuor post diebus, ad litus inter Heracleum Libethrumque advenerunt.
Notae
recensere- ↑ Titus Livius prefuit, Ab Urbe condita, XXXVIII, 35.
- ↑ 2.0 2.1 Titus Livius, Ab Urbe condita libri, XLII, 38.
- ↑ Polybius, Historiae, XXIII, 8. 1.
- ↑ Polybius, Historiae, XXIII, 9. 4-6.
- ↑ Titus Livius, Ab Urbe condita, XL, 42.
- ↑ Titus Livius, Ab Urbe condita libri, XLII, 37.
- ↑ Titus Livius, Ab Urbe condita, XLII, 43.
- ↑ Titus Livius, Ab Urbe condita, XLII, 44.
- ↑ Titus Livius, Ab Urbe condita, XLIII, 11.
- ↑ Titus Livius, Ab Urbe condita, XLIV, 1.
Bibliographia
recensere- Livius, Ab urbe condita libri
- Carolus-Ludovicus Elvers, "M. Philippus, Q.[I 17]" in Der Neue Pauly vol. 7 (Stutgardiae: Metzler, 1999. ISBN 3-476-01477-0) col. 860.
Nexus interni
Antecessores: Marcus Aemilius M.f. Lepidus I et Gaius Flaminius C.f. |
Consul 186 a.C.n. cum Spurio Postumio L.f. Albino |
Successores: Appius Claudius Ap.f. Pulcher et Marcus Sempronius M.f. Tuditanus |
Antecessores: Aulus Hostilius L.f. Mancinus et Aulus Atilius C.f. Serranus |
Consul 169 a.C.n. cum Gnaeo Servilio Cn.f. Caepione |
Successores: Lucius Aemilius Paullus Macedonicus II et Gaius Licinius C.f. Crassus |