Appius Claudius Ap.f. Pulcher (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 174 a.C.n.) vir publicus Romanus erat.

Pater eius anno 212 a.C.n. Appius Claudius P.f. Pulcher consul Romanus fuit. Publius Claudius Ap.f. Pulcher, consul anni 184 a.C.n., atque Gaius Claudius Ap.f. Pulcher, qui anno 177 consulatum gessit, eius fratres fuerunt.

Cursus honorum

recensere

Annis 197 - 194 tribunus militum sub imperio Titi Quinctii Flaminini inter bellum contra Philippum V regem Macedonum fuit[1]. Anno 187 praetor in Tarento erat[2]. Anno 185 una cum Marco Sempronio M.f. Tuditano consul electus est et contra Ligures feliciter pugnavit atque electionem fratris consulis in secundum annum procuravit[3]. Anno 184/183 a.C.n. legatus in Graeciam[4] et anno 174 ad Aetolos missus est[5].

Bibliographia

recensere
  1. Titus Livius, Ab urbe condita, XXXII 35-36, XXXIII 29, XXXIV 50
  2. Titus Livius, op.cit. XXXVIII 42.
  3. Titus Livius, op.cit. XXXIX 23; 32.
  4. Titus Livius XXXIX.32-35. Polybius XXIII.12.
  5. Titus Livius, op.cit. XLI 25, 27


Antecessores:
Spurius Postumius L.f. Albinus et Quintus Marcius L.f. Philippus
Consul
185 a.C.n.
cum
Marco Sempronio M.f. Tuditano
Successores:
Publius Claudius Ap.f. Pulcher et Lucius Porcius L.f. Licinus