Lucius Porcius L.f. Licinus
Lucius Porcius L.f. Licinus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 181 a.C.n.) vir publicus Romanus erat.
Gens
recenserePater eius eiusdem nominis anno 207 a.C.n. praetor pugnae ad Metaurum interfuit. Filius eius etiam Lucius Porcius Licinus nominabatur.
Cursus honorum
recensereAnno 193 praetor electus est. Provincia, quam administravit, Corsica et Sardinia erat[1]. Postquam saepius frustra candidatus fuit, anno 184 una cum Publio Claudio Ap.f. Pulchre consul creatus est[2]. Ambo consules in Ligures bellum gesserunt neque autem multum effecerunt[3]. Inter bellum Porcius templum Veneri Erycinae vovit, quod filius anno 181 Romae apud Portam Collinam aedificavit[4].
Bibliographia
recensere- Ioannes Georgius Gundel: Porcius 23). In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Band XXII,1, Stuttgart 1953, Sp. 215.
- Petrus C. Nadig, "P. Licinus, P. [I14]" in Der Neue Pauly vol. 10 (Stutgardiae: Metzler, 2001. ISBN 3-476-01480-0) col. 162–163.
Notae
recensere- ↑ Titus Livius, Ab urbe condita XXXIV 54,2; 55,6
- ↑ Titus Livius, op.cit. XXXIX 32,8
- ↑ Titus Livius, op.cit. XXXIX 44,11; 45,3
- ↑ Titus Livius, op.cit. XL 34,4
Antecessores: Appius Claudius Ap.f. Pulcher et Marcus Sempronius M.f. Tuditanus |
Consul 184 a.C.n. cum Publio Claudio Ap.f. Pulchre |
Successores: Quintus Fabius Q.f. Labeo et Marcus Claudius L.f. Marcellus |