Gaius Claudius Ap.f. Pulcher (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus anno 167 a.C.n.) fuit vir publicus ac militaris Romanus.

Pater eius Appius Claudius P.f. Pulcher erat, qui anno 212 a.C.n. consul Romanus fuit. Fratres eius Appius Claudius Ap.f. Pulcher anno 185 a.C.n. et Publius Claudius Ap.f. Pulcher anno 184 a.C.n. consulatum gesserunt.

Cursus honorum

recensere

Claudius Pulcher ab anno 195 a.C.n. ad mortem augur erat[1], anno 180 praetor peregrinus electus est et quaestiones contra veneficos habuit[2]. Anno 177 una cum Tiberio Sempronio P.f. Graccho consul fuit et expeditionem antecessoris consulis Auli Manlii Vulsonis in Histria suscepit, caput Histriae Nesactium expugnavit[3] atque deinde proconsul Ligures apud flumen Scultennam vicit ac de eis triumphavit[4]. Anno 171 tribunus militum consulis Publii Licinii C.f. Crassi in bello contra Persem regem Macedoniae fuit[5]. Anno 169 - etiam una cum Tiberio Sempronio Graccho - censor electus est atque acriter contra equitum ordinem egit. Itaque a tribuno plebis Publio Rutilio perduellionis accusabatur, sed, quod collega Gracchus apud plebem acceptus pro Claudio nitebatur, absolutus est[6]. Anno 167, postquam Perses rex victus est, Xvir Macedoniae reformandae electus est, sed eodem anno mortuus est[7].

Bibliographia

recensere
  1. Titus Livius, Ab urbe condita XXXIII 44,3
  2. Titus Livius, op.cit. XL 37,4; 42,5
  3. Titus Livius, op.cit. XLI 10,5–11,9
  4. Titus Livius, op.cit. XLI 12,7-10; 13,6–8
  5. Titus Livius, op.cit. XLII 49,8
  6. Titus Livius, op.cit. XLIII 16,1–16
  7. Titus Livius, op.cit. XLV 17,2; 31,9; 44,3; Polybius, Historiae XXX 13,8


Antecessores:
Marcus Iunius M.f. Brutus et Aulus Manlius Cn.f. Vulso
Consul
177 a.C.n.
cum
Tiberio Sempronio P.f. Graccho
Successores:
Gnaeus Cornelius Cn.f. Scipio Hispallus et Quintus Petillius Spurinus