Marcus Iunius M.f. Brutus (natus saeculo 3 a.C.n.; mortuus post annum 164 a.C.n.) fuit vir publicus ac militaris Romanus.

Cursus honorum

recensere

Iunius anno 195 tribunus plebis frustra una cum consule Marco Porcio M.f. Catone contra collegas nitebatur, qui legem Oppiam sumptuariam tollebantur. Anno 193 aedilis plebeius fuit et anno 191 praetor urbanus et peregrinus templum Magnae Matris in Palatino dedicavit. Tum Plauti comoedia "Pseudolus" primo actum est.[1] Anno 189 Xvir ad orientem ordinandam erat. Anno 178 a.C.n. una cum Aulo Manlio Cn.f. Vulsone consul creatus est et primo contra Ligures pugnavit, deinde collegam in Histria certantem adiuvit,[2] atque ambo proconsules anno sequente expeditionem contra Histrios perrexerunt. Anno 169 Iunius frustra candidatus censoris erat et anno 164 a.C.n. legatus ad regem Ariathem V Cappadociae missus est, ut bellum eius cum Galatis componeret.[3]

Bibliographia

recensere
  1. Titus Livius, Ab urbe condita XXXVI 36,3.
  2. Titus Livius, op.cit. XLI 5,5;9-12.
  3. Polybius, Historiae XXXI 13,1-3.


Antecessores:
Lucius Manlius L.f. Acidinus Fulvianus et Quintus Fulvius Q.f. Flaccus
Consul
178 a.C.n.
cum
Aulo Manlio Cn.f. Vulsone
Successores:
Gaius Claudius Ap.f. Pulcher et Tiberius Sempronius P.f. Gracchus