Quintus Fulvius Q.f. Flaccus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus anno 172 a.C.n.) fuit vir publicus ac militaris Romanus.

Pater eius Quintus Fulvius M.f. Flaccus, inter annos 237 et 209 quater consul, mater Sulpicia. Frater eius Lucius Manlius L.f. Acidinus Fulvianus collega Lucii in consulatu erat. Quem Lucius Manlius Acidinus in familiam suam patriciam adoptaverat.

Cursus honorum

recensere

Anno 184 aedilis curulis erat atque annis 182 - 180 praetor in provincia Hispania Citeriore erat et Celtiberos vicit. Anno 180 triumphum celebravit, pontifex nominatus est et anno 179 cum fratre Lucio Manlio L.f. Acidino Fulviano consulatum egit: Contra Ligures feliciter pugnavit atque iterum triumphum egit. Anno 174 una cum Aulo Postumio A.f. Albino Lusco fuit. Anno 173 templum Fortunae Equestris in Hispania votum dedicavit. Tegulae marmoreae e templo Iunonis Laciniae Crotonis ad aedificandum sumptae referri senatus iussit[1]. Propter mortem filii mente alienatus anno 172 sua manu necatus esse dicitur.

Bibliographia

recensere
  1. Titus Livius, Ab urbe condita XLII 3; Valerius Maximus I 1,20


Antecessores:
Aulus Postumius A.f. Albinus Luscus et Gaius Calpurnius C.f. Piso
Consul
179 a.C.n.
cum
Lucio Manlio L.f. Acidino Fulviano
Successores:
Marcus Iunius M.f. Brutus et Aulus Manlius Cn.f. Vulso