Aulus Postumius A.f. Albinus Luscus
Aulus Postumius A.f. Albinus Luscus (natus circa saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 168 a.C.n.) fuit vir publicus ac militaris Romanus.
Gens
recensereAvus eius Aulus Postumius A.f. Albinus erat, consul anni 242 a.C.n., fratres Spurius Postumius A.f. Albinus Paullulus anno 174 et Lucius Postumius A.f. Albinus anno 173 consulatum gesserunt.
Cursus honorum
recensereInter bellum contra Antiochum III consulem legatus fuit. Anno 187 aedilis curulis fuit[1]. Anno 185 praetor electus est. Anno 180 una cum Gaio Calpurnio C.f. Pisone creatus contra Ligures pugnavit. Anno 176 inter gentes Dardanos et Bastarnos de pace agebat. Anno 175 duumvir aedis dedicandis, 174 censor una cum Quinto Fulvio Cn.f. Flacco erat. Ab anno 173 decemvir sacris faciundis fuit et anno 168 - Perse Macedonum rege apud Pydnam victo - Xvir ad orientem reformandam fuit.
Bibliographia
recensere- Fridericus Münzer: Postumius 46). In: Paulys Realencyclopädie der classischen Altertumswissenschaft (RE). Band XXII,1, Stuttgart 1953, Sp. 925–929.
- Petrus C Nadig, "Postumius [I 10]" in Der Neue Pauly vol. 9 (Stutgardiae: Metzler, 2000. ISBN 3-476-01479-7) col. 224.
Notae
recensere- ↑ Gaius Plinius Secundus, Naturalis Historia XVIII 42
Antecessores: Publius Cornelius L.f. Cethegus et Marcus Baebius Q.f. Tamphilus |
Consul 180 a.C.n. cum Gaio Calpurnio C.f. Pisone |
Successores: Lucius Manlius L.f. Acidinus Fulvianus et Quintus Fulvius Q.f. Flaccus |