Aperire sectionem principem

Lucius Manlius L.f. Acidinus Fulvianus

Lucius Manlius L.f. Acidinus Fulvianus (natus nomine Lucius Fulvius Q.f. Flaccus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 179 a.C.n.) fuit vir publicus ac militaris Romanus.

GensRecensere

Pater eius Quintus Fulvius M.f. Flaccus, inter annos 237 et 209 quater consul, mater Sulpicia. Frater eius Quintus Fulvius Q.f. Flaccus collega Lucii in consulatu erat. Lucius Manlius Acidinus eum in familiam suam patriciam adoptavit.

Cursus honorumRecensere

Ab anno 188 Manlius Acidinus praetor in provincia Hispania Citeriore erat[1] et ad usque 185 mansit. Anno 186 Celtiberos vicit, anno 183 legatus ad Gallos trans Alpes missus est et cum Publio Cornelio Cn.f. Scipione Nasica et Gaio Flaminio IIIvir deducendae coloniae Aquileiae fuit[2]. Anno 179 consul erat cum fratre Quinto Fulvio Q.f. Flacco erat[3]: Ligures vicerunt et de eis triumphaverunt[4].

NotaeRecensere

  1. Titus Livius, Ab urbe condita XXXVIII 35,2; 10; 36,3
  2. CIL V 873
  3. Velleius Paterculus II 8,3; Titus Livius, op.cit. XL 43,4; 44,3
  4. Titus Livius, op.cit. XL 44,3; 53,4.

BibliographiaRecensere


Antecessores:
Aulus Postumius A.f. Albinus Luscus et Gaius Calpurnius C.f. Piso
Consul
179 a.C.n.
cum
Quinto Fulvio Q.f. Flacco
Successores:
Marcus Iunius M.f. Brutus et Aulus Manlius Cn.f. Vulso