Tiberius Sempronius Gracchus (consul 177 a.C.n.)

Tiberius Sempronius Gracchus (natus circa annum 220 a.C.n., mortuus anno 154 a.C.n.) fuit vir publicus ac militaris Romanus.

Gens Recensere

Pater eius Tiberius Sempronius Ti.f. Gracchus consul anno 215 a.C.n.. Ipse Corneliam, filiam Publii Cornelii Scipionis Africani, in matrimonium duxit. Filii eorum Tiberius Sempronius Gracchus et Gaius Sempronius Gracchus tribuni plebis clari fuerunt.

Cursus honorum Recensere

Anno 190 a.C.n. bello contra Antiochum III regem interfuit et hoc anno ac anno 185 legatus ad regem Philippum V regem Macedonum missus est. Anno 184 tribunus plebis erat et intercessione damnationem Publius Cornelius Scipio Africanus avertebat[1]. Anno 182 aedilis curulis fuit. Anno 180 praetor erat[2] et deinde propraetor in Hispania Citeriore feliciter contra Celtiberos certavit[3]. In Hispania oppidum Gracchuris condidit, foedus pacis icit[4] et die 3 Februarii 178 a.C.n. de Iberis triumphavit[5]. Anno 177 una cum Gaio Claudio Ap.f. Pulchre consul electus est et anno 176/175 proconsul in Sardinia victor fuit atque iterum triumphavit[6]. Anno 169 una cum Gaio Claudio Ap.f. Pulchre censor contra dilectus et publicanos egit, suffragium libertorum coercebat atque Basilicam Semproniam exstruxit[7]. Annis 166/165 atque 161 a.C.n. legatus in orientem missus est ad pacem cum Antiocho IV et Demetrio I regibus componendam[8]. Anno 163 consul II una cum Marco Iuventio Thalna electus Corsicam et Sardiniam provinciam accepit. Comitia consuluaria habuit quibus electioni consobrini Publii Cornelii Scipionis Nasicae Corculi consuluit, sed deinde propter errorem auspiciorum irritum fuisse dixit.

Bibliographia Recensere

Notae Recensere

  1. Aulus Gellius, Noctes Atticae VI 19
  2. Titus Livius, op.cit. XL 35,2; 8-9
  3. Titus Livius, op.cit. XL 47,1-50,5
  4. Titus Livius, op.cit. XL 35-50. Strabo III.47.13.
  5. Titus Livius, op.cit. XLI 7,1-3
  6. Titus Livius, op.cit. XLI 28,8-9
  7. Titus Livius, op.cit. XLIII 14-16; XLIV 16,9-11
  8. Polybius, Historiae XXX 27; 30,7; XXXI 32-33; XXXII 1,1


Antecessores:
Marcus Iunius M.f. Brutus et Aulus Manlius Cn.f. Vulso
Consul
177 a.C.n.
cum
Gaio Claudio Ap.f. Pulchre
Successores:
Gnaeus Cornelius Cn.f. Scipio Hispallus et Quintus Petillius Spurinus
Antecessores:
Aulus Manlius Torquatus et Quintus Cassius Longinus
Consul
163 a.C.n.
cum
Marco Iuventio Thalna
Successores:
Publius Cornelius Scipio Nasica Corculum et Gaius Marcius Figulus