Aperire sectionem principem

Tiberius Sempronius Ti.f. Gracchus (consul 215 a.C.n.)

Tiberius Sempronius Ti.f. Gracchus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus anno 212 a.C.n.) fuit vir publicus Romanus.

GensRecensere

Pater eius Tiberius Sempronius Ti.f. Gracchus anno 238 a.C.n. consulatum gessit.

Cursus honorumRecensere

Anno 216 a.C.n. aedilis curulis fuit et post Proelium Cannense factum magister equitum dictatoris Quinti Fabii Maximi Cunctatoris fuit. Anno 214 imperio prolongato in Italia australi certavit. Victoriam apud Beneventum contra Poenos adeptam in templo Libertatis Deae a patre aedificato tabula picta celebravit, quam praesertim volonibus quasi servis adeptus erat, qui nunc liberati sunt[1]. Anno 213 consul II erat, nunc cum Quinto Fabio Q.f. Maximo filio Cunctatoris. Anno 212 insidiis Lucano Flavio necatus est, qui a Romanis ad Carthagenienses transierat[2].

BibliographiaRecensere

NotaeRecensere