Publius Cornelius Scipio Nasica Corculum
Publius Cornelius Scipio Nasica Corculum (natus saeculo 3 aut 2 a.C.n., mortuus anno 141 a.C.n.) pontifex maximus et vir consularis Romanus fuit.
Gens
recenserePater eius Publius Cornelius Cn.f. Scipio Nasica erat, qui anno 191 a.C.n. consulatum gessit, mater Cornelia, filia Scipionis Africani. Filius eius Publius Cornelius Scipio Nasica Serapio, consul anni 138 a.C.n. fuit.
Cursus honorum
recensereScipio anno 169 a.C.n. aedilis curulis fuit. Lucio Aemilio Paullo imperatore Scipio anno 168/167 a.C.n. bello contra Persem interfuit[1]. Anno 165 praeturem adeptus est, anno 162 consul electus est, sed una cum collega Gaio Marcius Figulo propter vitia religiosa se a magistratu abdicare coactus est. Eis Gnaeus Domitius Ahenobarbus et Publius Cornelius L.f. Lentulus successerunt. Anno 159 censor Clepsydram primam Romae erexit[2] et statuas non probatas e Foro removit[3]. Anno 155 iterum consul erat, tum cum Marco Claudio Marcello atque de Delmatis victis triumphavit[4]. Anno 154 theatrum perpetuum aedificari interdixit. Acriter inter Tertium Bellum Punicum pro clementia in Carthaginem nitebatur[5]. Anno 150 pontifex maximus factus est. Annis 147 et 142 princeps senatus erat. Anno 141 a.C.n. filius ei pontifex maximus succesit. Corculum idcirco hoc anno mortuum esse constat. Scipio et iuris peritus et orator clarus fuit[6].
Mores
recensereScipio Nasica censor factus, gravem se ac severum praebuit. Cum equitum censum ageret, equitem quemdam vidit obeso et pingui corpore, equum vero eius strigosum et macilentum. "Quidnam causae est, inquit censor, cur sis tu, quam equus pinguior?" - "Quoniam, respondit eques, ego me ipse curo, equum vero servus." Minus verecundum visum est responsum, itaque graviter obiurgatus eques, et mulcta damnatus. Idem Scipio Nasica cum Ennio poëta vivebat coniunctissime. Cum ad eum venisset, eique ab ostio quaerenti ancilla dixisset Ennium domi non esse, Nasica sensit illam domini iussu dixisse, et illum intus esse. Paucis post diebus cum ad Nasicam venisset Ennius, et eum ab ianua quaereret, exclamavit ipse Nasica se domi non esse. Tum Ennius: "Quid! ego non cognosco, inquit, vocem tuam?" Hic Nasica: "Homo es impudens: ego cum te quaererem, ancillae tuae credidi te domi non esse; tu non mihi credis ipsi."
Bibliographia
recensere- Carolus-Ludovicus Elvers, "C. Scipio Nasica Corculum, P." in Der Neue Pauly vol. 3 (Stutgardiae: Metzler, 1997. ISBN 3-476-01473-8) col. 184.
Haec pagina textum incorporat ex opere abbatis C. F. Lhomond De viris illustribus urbis Romae, 1779.
Notae
recensere- ↑ Plutarchus, Aemilius 15-22
- ↑ Gaius Plinius Secundus, Naturalis historia VII 115
- ↑ Gaius Plinius Secundus, op.cit. XXXIV 30
- ↑ Titus Livius, Periochae XLVII. Strabo, Geographica VII.5.5.
- ↑ Plutarchus, Cato 27; Appianus Alexandrinus 10, 69
- ↑ Marcus Tullius Cicero, Brutus 79
Antecessores: Tiberius Sempronius Gracchus II et Marcus Iuventius Thalna |
Consul 162 a.C.n. cum Gaio Marcius Figulo |
Successores: Marcus Valerius Messalla et Gaius Fannius Strabo |
Antecessores: Lucius Cornelius Lentulus Lupus et Gaius Marcius Figulus II |
Consul 155 a.C.n. cum Marco Claudio Marcello II |
Successores: L. Postumius Albinus et Quintus Opimius |