Aperire sectionem principem

Lucius Postumius Albinus (natus saeculo 3 aut 2 a.C.n., mortuus anno 154 a.C.n.) fuit vir publicus ac militaris Romanus.

GensRecensere

Pater eius Lucius Postumius A.f. Albinus anno 173 a.C.n. consulatum gessit.

Cursus honorumRecensere

Lucius anno 168 a.C.n. flamen Martialis nominatus est[1] et anno 158 vel 157 praetor erat. Anno 154 una cum Quinto Opimio consulatum gessit et magistratu fungens mortuus est - vel morbo aut veneno ab uxore Publicia data[2]. In eius locum Manius Acilius Glabrio suffectus est.

BibliographiaRecensere

NotaeRecensere

  1. Titus Livius, Ab urbe condita XLV 15,10
  2. Titus Livius, Periochae 48; Valerius Maximus VI 3,8


Antecessores:
Publius Cornelius Scipio Nasica Corculum II et Marcus Claudius Marcellus II
Consul
154 a.C.n.
cum
Quinto Opimio
Successores:
Titus Annius Luscus et Quintus Fulvius Nobilior