Quintus Opimius
Quintus Opimius (natus saeculo 3 aut 2 a.C.n., mortuus anno 154 a.C.n.) fuit vir publicus ac militaris Romanus.
GensRecensere
Filius eius Lucius Opimius anno 121 consul erat.
Cursus honorumRecensere
Inter annos 169 et 158 a.C.n. verisimile aliquamdiu IIIvir monetalis erat. Anno 154 una cum Lucio Postumio Albino consul electus est atque feliciter Massiliam urbem foederatam contra Ligures defendebat[1]; ei triumphus attributus est[2]. Collega eius Postumius Albinus magistratu fungens mortuus est atque in eius locum Manius Acilius Glabrio suffectus est.
BibliographiaRecensere
- Carolus-Ludovicus Elvers, "[2] O., Q." in Der Neue Pauly vol. 8 (Stutgardiae: Metzler, 2000. ISBN 3-476-01478-9) col. 1156.
NotaeRecensere
- ↑ Polybius, Historiae XXXIII 8-11
- ↑ Titus Livius, Periochae XLVII
Antecessores: Publius Cornelius Scipio Nasica Corculum II et Marcus Claudius Marcellus II |
Consul 154 a.C.n. cum Lucio Postumio Albino |
Successores: Titus Annius Luscus et Quintus Fulvius Nobilior |