Titus Annius Luscus (natus saeculo 2 a.C.n., mortuus post annum 133 a.C.n.) fuit vir publicus ac militaris Romanus.

GensRecensere

Filius eius Titus Annius Rufus anno 128 a.C.n. consul Romanus fuit.

Cursus honorumRecensere

Anno 156 a.C.n. aut antea Luscus praetor erat. Anno 153 una cum Quinto Fulvio Nobiliore consulatum administrabat. Primi consules die 1 Ianuarii magistratum susceperunt. Anno 133 a.C.n. consularis contra Tiberium Sempronium Gracchum pugnabat[1].

BibliographiaRecensere

NotaeRecensere

  1. Plutarchus, Tiberius Gracchus 14,5


Antecessores:
L. Postumius Albinus et Quintus Opimius
Consul
153 a.C.n.
cum
Quinto Fulvio Nobiliore
Successores:
Lucius Valerius Flaccus et Marcus Claudius Marcellus III