Publius Licinius C.f. Crassus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 167 a.C.n.) fuit vir publicus ac militaris Romanus.

Gaius Licinius C.f. Crassus frater anno 168 a.C.n. consul Romanus fuit.

Cursus honorum

recensere

Anno 176 praetor in provinciam Hispaniam Citeriorem abire negavit verecundiam reliosam praetendens[1]. Anno 171 una cum Gaio Cassio C.f. Longino consul electus bellum contra Persem Macedonum regem ei traditum est[2]. Apud Callinicum montem victus est, sed tamen a rege deditionem posposcit[3]. Anno 170 a.C.n. proconsul Graecos in servitutem abduci sivit[4], quare a senatu multa ei demptum est[5]. Anno 167 legatus inter Pergamum urbem et Galatos pacem composuit[6].

Bibliographia

recensere
  1. Titus Livius, Abe urbe condita XLI 14,5; 15,9-10; 27,2; XLII 32,1seqq
  2. Titus Livius, op.cit. XLII 32,1-5
  3. Polybius, Historiae XXVII 8,7-10; Titus Livius, op.cit. XLII 62,8-12
  4. Titus Livius, Periochae XLIII
  5. Zonaras, IX 22
  6. Titus Livius, Ab urbe condita XLV 34,10-14


Antecessores:
Gaius Popillius P.f. Laenas et Publius Aelius P.f. Ligus
Consul
171 a.C.n.
cum
Gaio Cassio C.f. Longino
Successores:
Aulus Hostilius L.f. Mancinus et Aulus Atilius C.f. Serranus