Aperire sectionem principem

Aulus Atilius C.f. Serranus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 170 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Cursus honorumRecensere

Atilius anno 194 a.C.n. aedilis curulis Ludos Megalenses primus fabulis scaenicis celebravit, in quibus senatores sedes proprias habuerunt. Anno 192 praetor in Graecia contra Nabim regem Spartae certavit et anno sequente praefectus classis fuit. Anno 173 praetor II urbanus foedus cum Antiocho IV Epiphane rege renovavit, anno 172 legatus ad Persem regem Macedonum missus est et initium belli distulit[1]. Legatus anno 171 Larissam expugnavit. Anno 170 una cum Aulo Hostilio L.f. Mancino consul erat et Italiam provinciam accepit.

BibliographiaRecensere

NotaeRecensere