Aulus Hostilius L.f. Mancinus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus post annum 170 a.C.n.) vir publicus Romanus fuit.

Duos filios habuit: Aulus Hostilius Mancinus anno 151 a.C.n. aedilis curulis fuit, alter Gaius Hostilius Mancinus anno 137 consul fuit.

Cursus honorum

recensere

Anno 180 a.C.n. praetor electus est. Anno 170 una cum Aulo Atilio C.f. Serrano consul fuit atque bellum contra Persem regem Macedonum suscepit. Sed, postquam in Epiro paene insidiis suppressus est[1], praecipue copiarum dilectus habuit et sociis consuluit neque autem Persem agressus est[2]. Quintus Marcius L.f. Philippus ei anno sequente imperator succesit.

Bibliographia

recensere
  1. Polybios Historiae XXVII 16
  2. Titus Livius, Ab urbe condita XLIV 1,5-8


Antecessores:
Publius Licinius C.f. Crassus et Gaius Cassius C.f. Longinus
Consul
170 a.C.n.
cum
Aulo Atilio C.f. Serrano
Successores:
Quintus Marcius L.f. Philippus II et Gnaeus Servilius Cn.f. Caepio