Pelopidas
Pelopidas, natus anno incerto, mortuus 364 a.C.n., fuit ductor exercitus et magistratus Thebanus, cuius praeclarae victoriae ad maiestatem civitatis suae multum contulerunt, quae per decem annos, inter 371 et 362 a.C.n., principatum totius Graeciae (a Graecis hegemoniam appellatam) obtinuit. Tam privatim quam publice amicus Epaminondae fuit atque gloriam sibi bellicam paravit dum Sacrae cohorti praeest.
De iuventute et moribus
recenserePelopidas, filius Hippocli, nobili et locuplete genere natus, adhuc adulescens magnam domum hereditariam accepit[2]. Dicitur nobilem uxorem duxisse atque liberos genuisse, nihilominus ita studiose rebus publicis operam dedisse et divitias cum amicis communicasse ut nonnulli rei familiaris neglegentiam in eo exprobrarint[3]. Nam popularium factioni studebat, cuius dux tunc Ismenias erat[4].
Nihil tamen biographi et historici antiqui aeque in eo mirati sunt atque amicitiam cum Epaminonda, quia sine invidia sine remissione sine honorum adipiscendorum certamine usque ad mortem duravit, quamquam tunc temporis illi ambo viri praestantissimi et gloriosissimi imperatores in Boeotia erant[5]. Hanc amicitiam tempore Mantineae obsessae anno 385 a.C.n. maxime corroboratam esse plerumque narratur. Nam Thebani auxilia regi Spartano Agesipoli miserant[6], in quo exercitu ambo militabant atque Epaminondas Pelopidam vulneribus confossum atque iam super acervo mortuorum iacentem suae vitae periculo texit atque servavit[7]. Cum Epaminondas divitiis Pelopidae uti, solus amicorum, recusaret, Pelopidas sese volens participem illius paupertatis fecit : pudebat enim coram amico ornatus magni pretii praeferre[8]. Nec tamen ambobus eadem omnino studia erant : nam cum otiosus erat palaestra ac venatione maxime gaudebat Pelopidas, Epaminondas vero philosophia et litteris[9]. Sed uterque cupidine patriae augendae flagrabat.
Quomodo patriam iugo Lacedaemoniorum liberarit
recensereDe democratia subversa
recensereAnno 382 a.C.n. media aestate, cum dux Lacedaemonius Phoebidas exercitum Olynthum ducens iter per Boeotiam faceret, Leontiades et Archias et alii duces oligarchicae factionis eum adierunt atque ei persuaserunt ut ex itinere Cadmeam occuparet, dum nihil tale Thebani a sociis expectant eo magis quod eo die mulieres Thesmophoria in arce celebrabant. Ipsi viam in arcem ostenderunt atque portas aperuerunt. Per quam proditionem democratiae fautoribus oppressis, Leontiades et eius amici reipublicae domini fiunt, dux autem factionis adversae, polemarchus Ismenias[10], in custodiam statim raptus, mox morte damnatus, necatur et plerique amici eius in exsilium eiecti, inter quos et Pelopidas fuit, Athenas fugiunt. Etsi Lacedaemonii Phoebidam multa damnaverunt atque ab exercitu removerunt, tamen valido praesidio relicto Cadmeam retinuerunt atque dominationem in urbe virorum Laconibus rebus studentium firmaverunt. Ita Thebani libertatem amiserant[11].
De democratia restituta
recensereAthenis Pelopidas velut dux exulum Thebanorum erat, quos ad aliquid pro patria audendum hortabatur, eo magis quod Leontiades sicarios occulte mittebat qui eos interficerent[12]. Anno 379 a.C.n. tandem mense decembri duodecim[13] adulescentes exsules, Pelopida duce, apparatu venatico instructi ne quis eos in itinere animadverteret, ex Attica Thebas usque perveniunt ubi triginta sex alii coniurati eos expectabant. Hi 48 viri primum ictum imperio Lacedaemoniorum intulerunt, e quo non ita multo post ruinam daturum erat! De illo facto haec scripsit Cornelius Nepos[14] : duodecim adulescentuli coierunt ... qua paucitate percussa est Lacedaemoniorum potentia. Nam principes oligarchiae qui veluti Thebarum tyranni erant, ex improviso interfecerunt, polemarchos Archiam et Philippum vinolentos in convivio a scriba Phyllida eis apparato, qui occulte unus e coniuratis erat, Leontiaden et Hypatan domi per noctem circumventos et oppressos. Postea populum Thebanum ad arma vocaverunt. Democratia ita restituta, praesidium Lacedaemoniorum in Cadmea obsessum est. Auxiliis Athenis[15] et agro Boeotico confluentibus, praefectus praesidii perterritus quia media hieme de adventu militum e Sparta missorum desperabat, salutem et profectionem suorum pactus arcem Thebanis reddidit[16].
De rebus bello gestis
recensereStatim, primo concilio populi, tamquam liberator heroicus urbis, Pelopidas boeotarches a populo electus est[17] (qui titulus testatur Boeoticum foedus Pace Antalcidae (387 a.C.n.) ex voluntate Lacedaemoniorum dissolutum simul cum libertate restitutum esse[18]). Et postea per quindecim annos usque ad mortem (364 a.C.n.) paene sine intermissione similiter quotannis boeotarches eligi solebat (tredecies in totum).
Adversus Lacedaemonios
recensereTum praeter exercitus quos aestate reges Cleombrotus vel Agesilaus adversus Thebanos quotannis ducebant, nonnullae cohortes Lacedaemoniorum in Boeotia etiam hiemabant. Nam e diuturna inimicitia Thebanis infestae plures civitates, quae iugum potentiorum vicinorum aspernabantur, cum Laconibus faciebant atque praesidia intra moenia sua receperant quarum praecipuae erant Orchomenus, Plataeae, Thespiae.... Itaque frequentissimae minimi momenti pugnae committebantur. Pelopidas opportuna loca et tempora deligens, suos milites parvam victoriam adeptos celeriter retro agebat, ita tamen ut eorum animos confirmaret atque ad maiora praepararet.[19]
Pugna apud Tegyras
recenserePrimam magnam victoriam anno 375 a.C.n. apud Tegyras rettulit. Sacram cohortem et paucos equites Orchomenum ducens, quia audierat Lacedaemonium praesidium in Phocidem profectum atque sperabat urbem defensoribus vacuam expugnaturum, ex improviso in hostes iam redeuntes incidit. Nec timuit quamquam Lacedaemonii multo plures erant quam sui, sed agmen suum coartavit atque densavit ut mediam aciem hostium infringeret. Illo modo duas moras[20] fugavit (circiter mille hoplitas) et omnium Thebanorum fiduciam illa victoria miro modo auxit, eo magis quod numquam antea Spartani a minoribus copiis in acie victi erant.[21]
De pugna Leuctrica et somnio Pelopidae
recensereVictoria Leuctrica (371 a.C.n.), e qua hegemonia in Graecia a Lacedaemoniis ad Thebanos transiit, magnum opus Epaminondae fuit qui aciem noviter dispositam excogitavit atque universo exercitui praeerat. Sed sacra cohors a Pelopida ducta robur sinistri cornus fuit, quod aciem hostium inclinavit atque regem Cleombrotum prostravit.[22]
In Vita Plutarchi mirum somnium refertur Pelopidae paulo ante illam pugnam visum. An genuinum hoc somnium fuerit dubitare licet quia imperatores antiqui signa divina vel omina fausta fingere solebant, ut militibus suis persuaderent deos cum ipsis facere. Xenophon[23] quoque narrat illo tempore quo populus Thebanus pavidus interitum civitatis suae timebat, rumores varios de prodigiis et miraculis ad deos pertinentibus per urbem disseminatos esse. Sepulchrum igitur in campo Leuctrico fuisse dicitur, ubi virgines, filiae cuiusdam Scedasi, a militibus Lacedaemoniis olim violatae, sepultae erant ; atque pater postquam sontium poenas Spartae frustra postulavit, super ipso tumulo sese necaverat[24]. Tunc igitur illae virgines Pelopidae in somno visae sunt fatum lamentari, pater vero monere ut rufam virginem pignus victoriae deis immolaret. Postero die cum vates et boeotarchae de illo somnio diverse disputarent equa adhuc pulla cuius iuba in sole flagrabat per castra adcurrens ante eos constitit, victima velut ab ipsis deis missa.
De Laconia direpta et iudicio capitali
recensereAnno 370 a.C.n. et Epaminondas et Pelopidas boeotarchae erant. Ingentem exercitum 70 000 militum ducentes, quorum undecim partes socii, non Thebani erant, Laconiam vastaverunt, quod numquam antea Lacedaemonii perpessi erant, civitates Arcadiae in unam confoederationem consociarunt cuius caput Megalopolim per synoecismum condiderunt, Messeniam a dicione Lacedaemoniorum liberarunt atque civitatem novam esse iusserunt. Ita ordinatis rebus Peloponnesiacis atque Spartam validis et inimicis civitatibus velut obsessam relinquentes, in patriam redierunt ubi a malevolis hominibus crimine capitis accusati sunt, quod per quatuor menses boeotarchiam retinuerant ultra quam lex iubebat. Absoluti a populo sunt et Epaminondas quidem, ut qui philosophiae deditus erat, periculum aeque tulit. Pelopidas vero, iracundioris amico animi atque vehementioris aegre tulit : itaque Menecleidan oratorem, obtrectatorem suum, rursus accusavit atque ut multa damnaretur effecit[25].
Adversus Thessaliae tyrannum
recensereAnno 369 a.C.n. plures civitates Thessalicae legatos Thebas miserunt auxilium petitum adversus Alexandrum Pherarum tyrannum, a quo varie vexabantur. Pelopidas volens cum exercitu in Thessaliam profectus est atque arcem Larissae expugnavit, unde praesidium Macedonum volentibus Thessalis initio accitum, tunc vero invitis eis arcem retinens, expulit. Pacata Thessalia in Macedoniam transiit ubi rex Alexander II cum regni competitore Ptolomaeo bellum gerebat. Pacis auctor obsides sibi dari iussit, inter quos regis minor frater fuit, Philippus ille qui postea Graeciam bello vicit, quos Thebas misit. Thessali Pelopidae gratias egere dum statuam eius Delphis consecrant, cuius titulus mutilus in excavationibus repertus est[26].
De captivitate
recensereAnno 368 a.C.n. Alexandro Pheraeo res Thessalicas rursus turbante Pelopidas et Ismenias in Thessaliam legati missi sunt et a tyranno, spreto iure gentium, comprehensi et in vincla coniecti.[27] Anno posteriore demum, 367 a.C.n., ipso Epminonda bellum tyranno minitante atque eum terrente, Ismenias et Pelopidas liberati sunt.[28]
De pugna apud Cynoscephalas et morte.
recensereAnno 364 a.C.n. Thessalis auxilium a Thebanis contra Alexandrum Pheraeum rursus petentibus, Pelopidas, iniuriam captivitatis vindicare cupiens sese sponte obtulit. Paucos Thebanos secum duxit, maior pars exercitus e Thessalis constabat. Apud Cynoscephalas, quamquam Alexander colles editos suis militibus praeoccupaverat, tamen pugnam cum hostibus statim conserere non dubitavit. Iam acies tyranni pedem referebat cum Pelopidas in ipsum Alexandrum impetum faciens nec satis cavens plurimis telis confossus periit. Etsi victores erant, Thessali post pugnam maerebant non laetabantur, tali duce amisso. Qua de causa in Vitis parallelis Plutarchus Pelopidam cum Marcello comparavit qui, cum consul esset atque bellum cum Hannibale gereret, sese inconsiderate periculo obiecit atque minore equestri pugna concidit : uterque enim imperator suos deseruerat morte non necessaria. Thessali Pelopidae mortuo maximos honores decreverunt[29]. Secundo proelio iterum victus Alexander ea quae Thebani imperarent facturum pollicitus est.
De legatione Susana
recensereBoeotarchia ad res diplomaticas quoque pertinebat. Itaque anno 367 a.C.n., cum praecipuae civitates Graeciae (Sparta, Athenae...) regis Artaxerxis sibi conciliandi causa legatos in Persiam misissent (namque e tempore Pacis sive 'Regis' sive 'Antalcidae' dictae (387/6 a.C.n.) rex Persarum velut auctor fuit foederum pacis inter universas civitates Graecas[30]), Thebani et ipsi Pelopidam e carcere Alexandri Pheraei vix extractum eodem miserunt. Quae colloquia Susis habita ab historicis modernis 'Susanus congressus' appellatur. De quo Xenophon historicus maligne scripsit facile Pelopidae memoratu fuisse Thebanos Persarum socios semper visos esse, etiam tempore Bellorum Medicorum, cum apud Plataeas pugna commissa (479 a.C.n.) soli cum Persis steterant adversus ceteros Graecos ; ne Agesilao quidem panhellenicum exercitum in Asiam tramittenti, quamquam socios, milites praebuisse. Certe Artaxerxes, victorias militares Thebanorum maxime admirans, tum paene omnia postulata Pelopidae rata fecit, dum, indignantibus quam maxime Lacedaemoniis, Messeniam non provinciam Spartae sed liberam civitatem esse scribendo foedere iubet[31]. Ita Thebanorum hegemonia abhinc Magni Regis auctoritate nitebatur.
Sed anno sequenti (366 a.C.n.), sociis suis Thebas convocatis, cum Thebani in verba Magni Regis legatos civitatum adigere voluerunt, Arcades in primis recusarunt. Ita hegemonia Thebana armis parta in iure inscribi non potuit.
Fontes
recensere- Cornelius Nepos, Liber de excellentibus ducibus exterarum gentium XVI.
- Diodorus Siculus, libro quinto decimo Bibliothecae historicae, cap. 25-27, 71, 75, 80-81.
- Plutarchus, Vita Pelopidae [1].
- De Genio Socratis
- Polybius, libro octavo Historiarum fragmentum 35 (Büttner-Wobst) vel Ia (Raimundus Weil).
- Xenophon, libro septimo Hellenicorum I,33-40
Si vis plura legere
recensere- G.M. Bersanetti, "Pelopida con due Appendici sulle Beotarchie di Pelopida e sul processo di Epaminonda e Pelopida", Athenaeum 27 (1949) 43-101.
- I. Buckler, The Theban hegemony : 371-362 B.C, Harvard university press, 1980. (Harvard historical studies ; 98).
- Aristoula Georgiadou, Plutarch's Pelopidas: a historical and philological commentary, Teubner, 1997. ISBN 3-519-07654-3
Notae
recensere- ↑ Plut. Pelop. cap. IX.
- ↑ Plut. Pelop. III,1.
- ↑ Plut. Pelop. III,7.
- ↑ Plut. Pelop. V,1.
- ↑ Plut. Pelop. IV,1-4.
- ↑ Tum enim Lacedaemonii et Thebani ex Pace Antalcidae socii suspecti quidem inter se, sed socii tamen erant.
- ↑ Plut. Pelop. IV,5-8. Pausanias IX,13,1.
- ↑ Plut. Pelop. III,4-5.
- ↑ Plut. Pelop. IV,1. Quae dissimilitudo fortasse ab auctoribus antiquis ampliabatur, ornandae historiae causa.
- ↑ Ismenias et Leontiades ambo polemarchi erant eo anno, unde magnae dissensiones ortae erant.
- ↑ Corn. Nep. Pelopidas I,2-4. Diod. Sic. XV,20. Plut. Pelop. V-VI. Xen. Hell. V,2,25-26.
- ↑ Plut. Pelop. VI,3. Ita Androcleidas occisus est.
- ↑ Sic Plutarchus et Cornelius Nepos. Apud Xenophontem vero septem tantum eos fuisse legitur (Hell. V,4,1).
- ↑ II,3.
- ↑ Dinarchus, Contra Demoshenem 38.
- ↑ Plut. Pelop. VII-XIII et Gen. Socr. I-VI. Corn. Nep. 2-3. Diod. Sic. XV,81,1. Xen. Hell. V,4,1-12, qui Pelopidam ne nominat quidem.
- ↑ Plut. Pelop. XIII,1.
- ↑ Animo saltem, etiamsi nondum re vera.
- ↑ Plut, Pelop XV.
- ↑ Mora apud Lacedaemonios divisio exercitus erat, instar cohortis.
- ↑ Plut. Pelop. XVI-XVIII et Ages. XXVII,4. Diod. Sic. XV,37,1-2 et 81,2
- ↑ Plut. Pelop. XXIII. Corn. Nep. Pelopidas IV,2. Diod. Sic. XV,81,2.
- ↑ Hell. VI,4,7. Cf. Diod. Sic. XV, 53 et 54.
- ↑ Plut. Pelop. XX,8. Pausanias 9,13,5-6. Diod. Sic. XV,54,1-3. Xen.Hell. VI,4,7
- ↑ Plut. Pelop. XXIV.
- ↑ J. Bousquet, "Une statue de Pélopidas à Delphes signée Lysippe", Revue archéologique, 1939, 125-132.
- ↑ Plut. Pelop. XXVII,5-7. Corn. Nep., Pelopidas vol. 1. Diod. Sic., XV,71,2. Demosth., In Aristocratem 120.
- ↑ Plut. Pelop. XXIX. Corn. Nep. Pelopidas V,2. Diod. Sic. XV,75,2.
- ↑ Plut. Pelop. XXXI-XXXIV. Corn. Nep. Pelopidas V,2-5. Diod. Sic. XV,80-81.
- ↑ Plut. Artaxerxes XXI,5-6.
- ↑ Plut. Pelop. XXX. Xen. Hell. VII,1,33-40. Corn. Nep. Pelopidas IV,3. Diod. Sic. XV,81,3.