Thesmophoria
Thesmophoria (Graece Θεσμοφόρια; θεσμός 'ordo divinus, ius quo hominibus terram curandumst') fuerunt feriae in urbibus Graecis antiquis in honorem Demetri filiaeque Persephonae habitae. Athenis per tres dies, 11-13 mensis Pyaniopsii qui instar mensis octobris erat tum cum sementes fiebant, celebrabantur.
Inter Thesmophoria fuerunt feriae latissime habitae et principalis cultús Demetris demonstratio praeter Mysteria Eleusina. Thesmophoria tertiam anni partem commemoraverunt cum Demeter sua persona messis et auctus deá abstineret, per acerbos aestatis Graecae menses, vegetatione mortua pluviaque absente, filiae in inferno inclusae dolorem adferens. Manifesta feriarum proprietas fuit porcorum sacrificium: "Ossa porcorum, porci votivi, et terracottae, quae vota religiosa vel deam ipsam porculum in manibus tenentem depingunt ubique sunt archaeologica fanorum Demetris signa"[1] (Burkert 1985:242).
Thesmophoria Athenis celebrata
recensereMatronae tantum admittebantur, virgines, servae (quibus tamen usque ad portas dominas comitari licebat) peregrinaeque nedum viri excludebantur. Quibus feminis per aliquot dies ante ferias Venere abstinendum erat. Primus dies Anodos (= Ascensus) appellabatur et sacra effodiebantur quae aliquot ante menses defossa erantː quae sacra fictilia genitalia aut porculi aut serpentes etc. esse poterant. Qui ritus agrarius sine dubio erat. Simul tentoria in loco erigebant quia domum non redibant sed in fano pernoctabant. Secundus dies Nesteia (hoc est Ieiunium) dicebatur et celebrantes cibo abstinebant. Tertius dies Kalligeneia dicebatur (hoc est Pulchra Generatio) quo die edulia omnis generis Demetri dicabant, granatorum grana edebant, genitalia fictilia versabant atque etiam virentibus virgis sese invicem verberabantː quae omnia fertilitatem fovere putabantur[2].
In dramate
recensereAristophanes, fabularum scriptor et poeta, ridiculam feriarum imitationem fecit in comoedia Thesmophoriazusae, sed pauca de feriis ipsis singula animadvertit.
Notae
recenserePlura legere si cupis
recensere- Burkert, Walter. 1985. Thesmophoria. In Greek Religion, vol. 2(5): 242–246.
- Harrison, Jane Ellen. 1903. Prolegomena to the Study of Greek Religion.
- Kerenyi, Karl. 1967. Eleusis: Archetypal Image of Mother and Daughter.
- Miriam Valdés Guía. 2017. "Fêtes de citoyennes, délibération et justice féminine sur l’Aréopage (Athènes, ve siècle avant J.-C.)", Clioː 279-307
Haec stipula ad ludum vel ad exercitationem corporis spectat. Amplifica, si potes! |
Haec stipula ad mythologiam spectat. Amplifica, si potes! |
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |