Wikidata Dinarchus
Res apud Vicidata repertae:
Nativitas: 360 a.C.n.; Corinthus
Obitus: 292 a.C.n.; Athenae antiquae

Officium

Munus: orator

Dinarchus, circa annum 360 a.C.n. natus et circa 290 mortuus, Sostrati filius, Corinthius, logographus, unus e decem oratoribus Atticis fuit.

VitaRecensere

Athenas iuvenis migravit et ibi Demetrii Phalerei amicus et Theophrasti discipulus factus est. Cum Demetrius Athenis annis a.C.n. 319—307 gubernaret, maxime Dinarchus floruisset, Demetrio fugato et ipse in Chalcidem fugit. Cum Demetrio Poliorcete Athenis regnante anno 291 Athenas revertisset et apud Proxenum amicum suum viveret, aurum Dinarchi iam senis semicaeci raptum est, et contra Proxenum, qui fures quaerere non iuvaret, Dinarchus orationem composuit et ipse in iudicio eam pronuntiavit, quod adhuc numquam fecisset.

OperaRecensere

In antiquitate sexaginta vel etiam sexaginta et centum orationes Dinarchi notae sunt, nos autem unam tantum habemus integram, quam contra Demosthenem scripsit anno 324, cum auri Harpali causa Demosthenes damnatus et fugatus esset. Orationum contra Aristogitonem et contra Philoclem fragmenta magna servata sunt.

Nexus externiRecensere