Causa Harpalica est flagitium anno 324 a.C.n. Athenis ortum cum Demosthenes et alii praeclari oratores accusati sunt quod dona a Babyloniae satrapa Harpalo accepissent (γραφὴ δωροδοκίας). Demosthenes anno 323 ad iudices (1500 heliastas) venit et quinquaginta talentorum multa damnatus est. Accusatorias orationes Dinarchi et Hyperidis (partem saltem) legere possumusː econtra ne verbum quidem e Demosthenis apologia ad nos pervenit qui cum multam solvere non posset in exsilium profectus est. Tum Hyperides qui saepe eadem consilia politica atque Demosthenes defenderat ab amico divortium fecit. In eadem causa Demades orator quoque multa damnatus est, Aristogiton vero sycophanta quem Demosthenes in oratione In Aristogitonem vituperaverat absolutus est.

Plura legere si cupis

recensere