In Aristogitonem I et II (Graece Kατὰ Ἀριστογείτονος Α et B) sunt duae orationes iudiciales ad eandem causam spectantes in corpore Demosthenico traditae[1] et circa 325 a.C.n. habitae. Ambae sunt orationes adiutrices (ἐπίλογοι)ː nam tum praecipuum accusationis onus susceperat Lycurgus qui Aristogitonem in ius arcessiverat per ἔνδειξιν quod quamvis ut aerarii debitor capitis deminutione adfectus esset tamen in ecclesiis et iudiciis dicere auderet. Prior oratio quin re vera Demosthenis sit nihil obstat; altera vero multo brevior, exercitationi scholasticae multo similior videtur quam tertiae orationi in eodem iudicio a Demosthene ad usum alterius oratoris scriptae. Itaque vulgo spuria iudicatur.

An Demosthenis sint

recensere

Iam antiquitus nonnulli de Demosthenis paternitate dubitabant ut Dionysius Halicarnassensis qui eam reiciebat[2] et Harpocration qui bis dubitanter de ea scripsit. At plures eam orationem Demostheni adsignabant ut Plutarchus[3], Plinius Minor[4], Hermogenes etc. Moderni quoque alius aliam opinionem secutus est[5]. Nullum argumentum cogens obstat quin prior oratio Demosthenis sit, altera vero spuria videtur[6].

De Aristogitone

recensere

In hac oratione non tam iuridica argumenta attingit Demosthenes iam a Lycurgo tractata, sed, ut in secundis orationibus fieri solebat, vitam et pravos mores rei vituperat. In primis eius sycophantiam denigrat. Nam Aristogiton vitam e publicis accusationibus quaerebat[7]ː Athenis enim publici accusatores non erant, civium erat officium scelestos seditiososque homines ad magistratus deferre. Hoc officium si multis invidiosum videbatur, a nonnullis tamen utile et salubre iudicabatur ita ut Aristogiton "canis democratiae" appellaretur[8]. Novies iam adversus Demosthenem iure egerat[9] nec ceteris oratoribus (Hyperidi[10], Demadi, Hegemoni) parcebat. Itaque Demosthenes demonstrare vult non utilitatis publicae eum agere sed pecuniae extorquendae. Saepe enim innocentes terrebat et pecunia accepta accusationes remittebat[11]. Quod nullo modo reipublicae utile esse poterat.

Certe multos inimicos ita agendo sibi paraverat Aristogitonː iam in carcerem bis actus erat[12] et multis damnatus erat quas nisi prius solvisset non iam apud iudices agere ei licebat. Aliam orationem Contra Aristogitonem legere possumus, a Dinarcho in Harpalico flagitio anno 323 a.C.n. scriptam. Tum enim Aristogiton una cum Demosthenes reus factus eratː absolutus est, Demosthenes vero haesit. Quocirca personam paulo melius novimus[13].

  1. Numeri 25 et 26.
  2. Demosthenes 57.3.
  3. Demosthenes XV.1.
  4. Epistulae IX.26.
  5. Choustoulaki, G. (2019); ‘Demosthenes 25 Against Aristogeiton: A Reconsideration’, Rosetta 2019: 1-20.
  6. Argumentum Libanii 7.
  7. I.82ː τὰ γὰρ τῶν ἄλλων κακὰ τοῦτον τρέφει... ταῦτα γεωργεῖ, ταῦτ᾽ ἐργάζεται.
  8. I.40ː οὗτός ἐστι κύων νὴ Δία, φασί τινες, τοῦ δήμου et II.22.
  9. I.37ː ἑπτὰ γραφὰς κέκρικάς με, τοῖς ὑπὲρ Φιλίππου τότε πράττουσιν σεαυτὸν μισθώσας, καὶ εὐθύνας διδόντος δὶς κατηγόρησας.
  10. In Aristogitonem II.11-12.
  11. I.38 et 47.
  12. Dinarchus, Contra Aristogitonem 2.
  13. Raphael Sealey, "Who was Aristogeiton ?", Bulletin of the Institute of Classical Studies, 1960ː 33-43.

Editiones et commentarii

recensere

Plura legere si cupis

recensere

Nexus externi

recensere