Franciscus Chaizius[1] (vulgo François d'Aix Lachaise; natus die 25 Augusti 1624 in Castelo Aix apud Saint-Martin-la-Sauveté, mortuus die 20 Ianuarii 1709 Lutetiae) theologus Francicus fuit.

Chaizius, iesuita Francogallus

VitaRecensere

Bono genere natus studia terminavit in Collegio Societatis Iesu Lugdunum ubi postea professor bellarum scientiarum creatus est; et ordinis religiosi provincialis fuit, cum anno 1675 rex Ludovicus XIV patre Ferrier mortuo eum confessionarium privatum instituit.

Homo serenus, blandiens, doctus, non subdolus autem, regem valde movebat et varia ecclesiatica nactus est. Munus eius firmatum est domna de Maintenon, amica regia, instigante. In clericorum declaratione de libertatibus ecclesiae Francicae secundum Gallicanismi viam ab aliis segregatam transmontanas quaestiones respexit. Id factum est et in Edicto Namnetensi revocando et in rixis de mystica Quietismi doctrina.

Ludovicus rex ei villam in oriente Parisiorum donavit, cui nomen Montlouis. Cuius horti anno 1884 mutati sunt in sepulcretum quod nuncupatur Coemeterium Père Lachaise.

FonsRecensere

Meyers Großes Konversations-Lexikon, vol 12. Lipsiae 1908, p. 14 (hic in interreti)

BibliographiaRecensere

  • Régis de Chantelauze, Le Père de la Chaize confesseur de Louis XIV, Lugduni, 1859.
  • J. Brucker, Le Père de La Chaize dans les conflits de Louis XIV avec Innocent XI, in: Étvdes, 1919, p. 309-323.
  • Georges Guitton, Cas de conscience pour un confesseur du roi : Madame de Montespan, dans Nouvelle Revue théologique, vol. 77, 1955, p. 61–70.
  • Georges Guitton, Le Père de La Chaize confesseur de Louis XIV, 2 vol., Lutetiae, 1959.
  • Pierre Blet, Jésuites gallicans au XVIIe siècle ? À propos de l'ouvrage du P. Guitton sur le P. de La Chaize, dans AHSI, vol. 29, 1960, p. 55–84.
  • B. Neveu (ed.), Correspondance du nonce en France Angelo Ranuzzi (1683–1689), 2 vol., Lutetiae/Romae, 1973.
  • Ségolène de Dainville-Barbiche (ed.), Correspondance du nonce en France Fabrizio Spada (1673-1675), Lutetiae/Romae, 1982.

NotaeRecensere

  1. Franciscus Chaizius; Historiam sancti Ludovici scripsit.