Cius
Cius (Graece: Kίος), postea Prusias ad mare in honore Prusias I nominata, antiqua fuit urbs Graeca ad oram Propontidis in Bithynia sita. Variis occasionibus Aristoteles, Strabo[1] et Apollonius Rhodius huius urbis mentionem fecerunt. Initio Miletini ibi coloniam condiderunt portumque cuiusdam momenti instituerunt. Postea socius in foedere Aetolicum facta a Philippo V rege Macedoniae eversa est. Paulo post a Prusias I rege Bythiniae reconstructa in honore eius transnominata est. Quod pars Viae Sericae fuit mox prospera civitas existimatur. Graecia in bello Turco-Graeco anni 1923 victa constitutum est populationes ian lingua vel religione alterius utentes mutualiter esse permuntandos. Quo facto profugi urbis oppidum Nova Cius in Argolis sita condiderunt. Paucae solum spoliae ad hodiernum tempus adhuc exstant.
Notae
recensere- ↑ Strabo, Geographica XII.4.3
Nexus externi
recensereSitus geographici et historici: Locus: 40°25′57″N 29°9′23″E • Digital Atlas of the Roman Empire • Pleiades |