Nummi Arsinoae II commemorativi
Nummi Arsinoae II commemorativi iussu Ptolemaei II incusi sunt, sororem et uxorem alteram Arsinoam II commemorantes quae anno 270 a.C.n. mortua est; tales nummi et rege Ptolemaeo III incusi sunt et sub regno successorum. Nummo obverso protome velata hanc reginam figurat. Nummo reverso videtur diceras, scilicet cornu copiae bifidum, verbis ΑΡΣΙΝΟΗΣ ΦΙΛΑΔΕΛΦΟΥ "Arsinoae Philadelphae" circumpositis.
Series nummorum commemorativorum comprehendit e moneta Alexandriae:
- Octadrachmon aureum (etiam notis Α, Δ, Ε, Ζ, Η, Θ, Ι, Κ, Λ, Μ, Ξ repertum): Sv. 408, 419, 434, 443, 454, 459, 460, 471, 475, 476, 486, 489
- Decadrachmon argenteum (etiam notis Α, Δ, Ε, Ζ, Θ, Λ, Ν, Ξ, Ο, Π, Ρ, Σ, Τ, Υ, Φ, Χ, Ψ, Ω repertum): Sv. 409, 420, 434a, 444, 455, 461, 477, 488, 490, 492, 495, 496, 502, 503, 508, 512, 513, 517, 518
- Tetradrachmon argenteum (notis Α, Β, Γ, Δ, Ε, Ι repertum): Sv. 421, 429, 432a, 435, 445, 456
Tales nummi et ex aliis monetis producti sunt.
Notas ad sinistram imaginis obversae partem incusas Sboronus censuit annos denotare ab Arsinoa deificata, Troxall non annos sed formas monetarias; ambo autem hos nummos primum incusos credunt anno fere 270 a.C.n. Quae notae, in his nummis primum usitatis, paullo postea in nummis rei publicae Romanae videntur in serie didrachmorum quae Romam et Victoriam fingunt.
Bibliographia
recensere- Harold B. Mattingly, "The Roma/Victory Romano didrachms and the start of Roman coinage" in Harold B. Mattingly, From coins to history: selected numismatic studies (Ann Arbor: University of Michigan Press, 2004. ISBN 0-472-11331-3) pp. 100-129 (vide pp. 101-103 apud Google Books)
- I. N. Sboronus, Τα νομίσματα του κράτους των Πτολεμαίων. Athenis: Sacellarius, 1904-1908 Versio Anglica interretialis (vide tabulas 15a, 15b, 16a, 19b, 21b, 22a, 23a, 23b, 24a, 25b, 26b, 28a, 28b, 31a, 32a, 32b)
- Dorothy Burr Thompson, "A Portrait of Arsinoe Philadelphos" in American Journal of Archaeology vol. 59 (1955) pp. 199-206
- Hyla A. Troxell, "Arsinoe's non-era" in American Numismatic Society Museum Notes vol. 28 (1983) pp. 35–70