Nummi Ptolemaei II familiae Ptolemaeorum commemorativi

Octadrachmon aureum e serie commemorativa:
obverso Ptolemaeus II et Arsinoe II Philadelphi: ΑΔΕΛΦΩΝ "fratrum"
reverso Ptolemaeus I Soter et Berenice I: ΘΕΩΝ "deorum"

Nummi familiae Ptolemaeorum commemorativi iussu Ptolemaei II incusi sunt, sorore et uxore altera Arsinoa II nuper mortua, id est anno fere 270 a.C.n. Nummo obverso protomis iugatis commemorantur Ptolemaeus ipse et Arsinoë, verbo ΑΔΕΛΦΩΝ "fratrum" superposito. Nummo reverso videntur pater et mater, scilicet Ptolemaeus I Soter et Berenice I, verbo ΘΕΩΝ "deorum" superposito; iam enim titulo "deorum salvatorum" adorabantur.

Series nummorum commemorativorum comprehendit:

BibliographiaRecensere


  De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.