Ptolemaeus VIII Euergetes II (sed a nonnullis Ptolemaeus VII enumeratus; Graece Πτολεμαῖος ὁ δεύτερος Εὐεργέτης)[1] rex Aegypti. Natus est circa annum 185 a.C.n., mortuus 26 Iunii 116 a.C.n.. Filius erat Ptolemaei V et Cleopatrae I.

Wikidata Ptolemaeus VIII (rex Aegypti)
Res apud Vicidata repertae:
Ptolemaeus VIII (rex Aegypti): imago
Ptolemaeus VIII (rex Aegypti): imago
Nativitas: 182 a.C.n.; unknown value
Obitus: 116 a.C.n.; unknown value

Familia

Genitores: Ptolemaeus V; Cleopatra I
Coniunx: Cleopatra II, Cleopatra III
Proles: Ptolemy Memphites, Ptolemy Apion, Ptolemaeus IX, Ptolemaeus X, Cleopatra IV of Egypt, Cleopatra Selene of Egypt and Syria, Tryphaena, Berenice
Familia: Ptolemaei
Ptolemaeus VIII Euergetes II

Anno 170 a.C.n. bello contra Antiochum I, regem Syriae imminente a fratre Ptolemaeo VI una cum sorore Cleopatra II consors regni factus est. Post bellum Romanis adiuvantibus finitum reges inter se acerrime iurgabant: Ptolemaeus VI anno 164 a.C.n. pulsus anno sequente reversus est, Ptolemaeus VIII regnum Cyrenaicae accepit et annis sequentibus Cyprum expugnare frustra conabatur. Anno 162 a.C.n. vel 161 a.C.n. Romanos heredes regni sui posuit, sed id testamentum non publicavit nisi anno 156 a.C.n. aut 155 a.C.n., postquam sicarii frustra eum necabant.

Post mortem Ptolemaei VI Aegyptum rediit, rex factus est et sororem Cleopatram II in matrimonium duxit, quae consors regni mansit. Sed anno 141 a.C.n. filiam sororis et uxoris, Cleopatram III ut reginam secundam in matrimonium duxit, quae ei Ptolemaeum IX, Ptolemaeum X, Cleopatram IV, Cleopatram V aliosque liberos peperit. Anno 132 a.C.n. Cleopatra II ob coniugium Ptolemaei VI cum filia Cleopatra III irata contra eum rebellavit, sed post nonnullos annos belli civilis anno 124 a.C.n. reges reconciliati sunt et una Aegyptum ad mortem Ptolemaei VIII regnaverunt. Successit ei filius Ptolemaeus IX.

Ptolemaeus Euergetes, discipulus grammatici Aristarchi Samothracis, fuit auctor Memorabilium, hodie deperditorum, quas citant scriptores antiqui nonnulli.[2]

Fontes de regno Ptolemaei VIII

recensere

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  • "Ptolemy VIII" apud virtualreligion.net (Anglice)
  • Ptolemy VIII apud Egyptian Royal Genealogy (Anglice)

Bibliographia

recensere
  • "Ptolemy VII, Euergetes II" in E. R. Bevan, The House of Ptolemy (Londinii: Methuen, 1927)
  • Panos Christodoulou, "Ptolémée VIII Évergète II, le roi qui aimait son corps" in Anne Gangloff, Gilles Gorre, edd., Le Corps des souverains dans les mondes hellénistique et romain (Redonis: Presses Universitaires de Rennes, 2022) pp. 331-354
  • J.-Cl. Grenier, "Ptolémée Evergète II et Cléopâtre II d'après les textes du temple de Tôd" in N. Bonacasa, A. Di Vita, edd., Alessandria e il mondo ellenistico-romano: studi in onore di Achille Adriani (3 voll. Romae: L'Erma di Bretschneider, 1983-1984) vol. 1 pp. 32-37 Paginae selectae
  • L. M. Günther, "Cornelia und Ptolemaios VIII: zur Historizität des Heiratsantrages (Plut. T.G. 1,3)" in Historia vol. 39 (1990) pp. 124-128
  • H. Heinen, "Die Tryphè des Ptolemaios VIII. Euergetes II.: Beobachtungen zum ptolemäischen Herrscherideal und zu einer römischen Gesandtschaft in Ägypten 140/39 v. Chr." in Althistorische Studien: Festschrift H. Bengtson (Wiesbaden, 1983. Historia: Einzelschriften, 40) pp. 116-127, tab. 6-7
  • Felix Jacoby, Die Fragmente der griechischen Historiker (Lugduni Batavorum: Brill, 1923- ) no. 234 (Graece)
  • E. Lanciers, "Die Alleinherrschaft des Ptolemaios VIII. im Jahre 164/163 v. Chr. und der Name Euergetes" in Proceedings of the XVIII Congress of Papyrology, Athens, 1986 vol. 2 (Athenis, 1988) pp. 405-433
  • L. Mooren, "The Wives and Children of Ptolemy VIII Euergetes II" in Proceedings of the XVIII Congress of Papyrology, Athens, 1986 vol. 2 (Athenis, 1988) pp. 435-444
  • W. Otto, H. Bengtson, Zur Geschichte des Niederganges des Ptolemäerreiches: ein Beitrag zur Regierungszeit des 8. und des 9. Ptolemäers. Monaci, 1938
  • D. J. Thompson, "Pausanias and protocol: the succession to Euergetes II" in L. Criscuolo, G. Geraci, edd., Egitto e storia antica dall'Ellenismo all'età araba (Bononiae, 1989) pp. 693-701

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica:  • Gran Enciclopèdia Catalana • Deutsche Biographie • Store norske leksikon


Antecessor:
Ptolemaeus VI Philometor
Rex Aegypti e familia Lagidarum
170-163 et 145-116 a.C.n.
Successor:
Ptolemaeus IX Soter II