Memorabilia (Ptolemaeus Euergetes)
Memorabilia sive Hypomnemata (Graece Ὑπομνήματα) fuit opus a rege Aegyptio Ptolemaeo Euergetae saeculo II a.C.n. scriptum, hodie deperditum sed a scriptoribus antiquis duobus citatum. Ptolemaeus fuit Aristarchi Samothracis grammatici discipulus.[1]
Huius operis fragmenta duodecim hodie recognoscuntur, quorum unum a Stephano Byzantino, alia omnia ab Athenaeo servantur. Subter enumeratio Felicis Jacoby recitatur:
- 1: e libro II: apud Deipnosophistarum epitomen 71bc: de piscibus cynarisque prope urbem Berenicam Libyae repertis
- 2a: apud Athenaei Deipnosophistas 654b-d: de animalibus in vivario domi regiae Alexandrinae elevatis
- 2b: apud Athenaei Deipnosophistas 387d: de nomine phasiani avis
- 3, 5: e libris III et V: apud Athenaei Deipnosophistas 438d-f: de rege Antiocho Epiphanis bibulo indecenter vivente
- 4: e libro III: apud Athenaei Deipnosophistas 576ef: de regis Ptolemaei II amasiis
- 6: e libro VII: apud Deipnosophistarum epitomen 43e: de fonte frigidissimo prope Corinthum
- 7: e libro VIII: apud Athenaei Deipnosophistas 229d: de rege Mauritanorum Massinissa modo Romanorum cenante
- 8: apud Athenaei Deipnosophistas 518f-519a: de rege Mauritanorum Massinissa
- 9: apud Athenaei Deipnosophistas 549e-550a: de se sacerdote Apollinis cenam religiosam Cyrenis celebrante
- 10: e libro IX: apud Athenaei Deipnosophistas 375d: de suibus Assi elevatis
- 11: sine numero libri: apud Deipnosophistarum epitomen 61c: de textu Odysseae 5.72
- 12: fragmentum dubium, sine numero libri: apud Stephani Byzantini Ethnicis s.v. Ἀγχιάλη
Editiones fragmentorum
recensere- Carolus Mullerus, Fragmenta historicorum Graecorum (1841–1872) tomi quinque (1 2 3 4 5/I-II). Lutetiae: Didot. vol. 3 pp. 186-189. (Graece, Latine)
- Felix Jacoby, Die Fragmente der griechischen Historiker (Lugduni Batavorum: Brill, 1923- ) no. 234 (vol. 2 pars b pp. 983-987) (Graece) Exemplar mutuabile
Notae
recensere
De hac re nexus intervici usque adhuc absunt. Adde, si reppereris.