Cleopatra I (nata circa 204 a.C.n.; mortua 176 a.C.n.), filia Antiochi III regis Syriae, fuit regina Aegypti. Ptolemaeo V regi Aegypti anno 193 a.C.n. nupsit, post pacem inter Syriam et Aegyptum factam. Tris liberos ei peperit: anno 186 a.C.n. Ptolemaeum VI; postea Cleopatram II et Ptolemaeum VIII. Marito anno 180 a.C.n. mortuo, pro filio Ptolemaeo VIII regnum administravit. Anno 176 a.C.n. mense Aprilis aut Maii mortua est.

Wikidata Cleopatra I (regina Aegypti)
Res apud Vicidata repertae:
Cleopatra I (regina Aegypti): imago
Cleopatra I (regina Aegypti): imago
Nativitas: 204 a.C.n.;
Obitus: 176 a.C.n.;

Familia

Genitores: Antiochus III Magnus; Laodice III
Coniunx: Ptolemaeus V
Proles: Ptolemaeus VI, Cleopatra II, Ptolemaeus VIII
Familia: Ptolemaei

Nexus externi

recensere
  Lexica biographica: