Horus
Hōrus[1](Aegyptie Ḥrw, Ḥr, quod ex origine "Superum" significat, prius /ˈħaːɾuw/, dein /ˈħoːɾ(ǝ)/,[2] Coptice Ϩⲱⲣ Hōr) est deus in antiqua religione Aegypti. Horus, qui cum falconis capite pictus est, est Isis filius in mythologia Aegyptia. Macedones qui Aegypto potiti sunt et ceteri Graeci eum Apollini adsimulare solebant[3]. Ita locus ob maximum Hori templum venerabile Apollinopolis appellata est.
Horus | |||
---|---|---|---|
Nomen Aegyptium | |||
Hieroglyphica |
| ||
Translitteratio | Ḥrw | ||
Translatio | "Superus" |
Nexus interni
Notae
recensere- ↑ E.g. Macrobii Saturnalia 1.21.13: "Apud eosdem Apollo, qui est sol, Horus vocatur: ex quo et horae viginti quattuor quibus dies noxque conficitur nomen acceperunt, et quattuor tempora quibus annuus orbis impletur horae vocantur."
- ↑ Loprieno, Ancient Egyptian: a linguistic introduction, 1995, p. 55
- ↑ Herodotus, Euterpe 144 et 156. Diodorus Siculus I.25.6-7.
Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes! |