Helena (sancta)
Flavia Iulia Helena Augusta (temporibus posterioribus sancta Helena; nata circiter 248/250; mortua die 18 Augusti 330) fuit imperatoris Constantini I mater.

Nummus Helenae pro filio factus Treveris anno 325 vel 326
VitaRecensere
Helena in Palaestinam iter faciens ab Altobello Melone picta
Secundum Procopium Helena nata est in urbe Drepano quam urbem filius eius postea "Helenopolin" nominavit.[1]
Legenda HelenaeRecensere
Rerum gestarum scriptores Britanni mediaevales Helenam praetendunt filiam regis Coel esse, primus eorum Galfridus Monemutensis mythistoricus, quem secutus est Henricus Huntindoniensis.[2]
NotaeRecensere
- ↑ Procopius, De aedificiis 5.2.1-5.
- ↑ Galfridus Monemutensis, Historia regum Britanniae 5.6; Henricus Huntindoniensis, Historia Anglorum liber 1.
Nexus externiRecensere
Vicimedia Communia plura habent quae ad Flaviam Iuliam Helenam spectant. |
Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes! |