Galla (uxor Flavii Constantii)
Galla (quando nata quandove mortua sit, nescimus) Romana nobilis saeculi quarti fuit.
Familia
recensereFratres eius Neratius Cerealis consul et Vulcacius Rufinus praefectus praetorio. Nupsit Flavio Iulio Constantio fratri e patre Constantini I imperatoris et tres liberos habuit: Filium, qui una cum patre post mortem Constantini anno 337 necatus est[1], filiam ignoti nominis, quae Iusto nupsit, matri Iustinae imperatricis uxoris Valentiniani I atque Constantium Gallum annis 351 - 354 Caesarem[2]. Galla ipsa ante maritum mortua est, qui deinde Basilinam in matrimonium duxit, matrem Iuliani imperatoris.