Neratius Cerealis (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) vir publicus Romanus saeculi quarti fuit.

Soror eius Galla erat, quae Flavio Iulio Constantio fratri e patre Constantini I imperatoris nupsit, frater Vulcacius Rufinus praefectus praetorio. Ceralis filium habuit nomine Neratii Scopii. Hieronymus Doctor Ecclesiae responsam viduae iuvenis rettulit, quam aetate provectus in matrimonium ducere voluit: Siquando nupturam, se maritum, non hereditatem electuram[1].

Possidebat balnea Neratii Cerealis Romae in Colle Esquilino inter hodiernam basilicam Sanctam Mariam Maiorem atque basilicam Iunii Annii Bassi.

Cursus honorum

recensere

Anno 328 Neratius praefectus annonae fuit[2]. Anno 351 inter iudices erat, qui Photinum episcopum haeresiae damnaverunt[3]. Anno 352 a Constantio II praefectus urbi Romae factus est, postquam hic urbem a Magnentio usurpatore recepit. Eo tempore Constantio in Foro Romano statuam erexit (Restitutori urbis Romae adque orbis, et extinctori pestiferae tyrannidis), cuius basis adhuc exstat[4]. Anno 358 consul factus est una cum Censorio Datiano.


Antecessores:
Imp. Caesar Flavius Iulius Constantius Augustus IX et Flavius Claudius Iulianus Caesar II
Consul
358
cum
Censorio Datiano
Successores:
Flavius Eusebius et Flavius Hypatius