Censorius Datianus
Censorius Datianus (nescimus, quando natus quandove mortuus sit) vir publicus Romanus saeculi quarti fuit.
Origo et iuventus
recenserePater eius servus thermarum Antiochiae fuit. Ipse Christianus erat[1] et primo notarius[2] factus est. Fuit amicus Libanii oratoris, qui aliquas litteras ad eum dedit. Antiochiae et domus atque villae ei fuerunt, urbem pulcherrimis aedificiis ornavit[3].
Res gestae
recensereAnno 345 comes consiliarius Constantii II litteras ad Athanasium episcopum Alexandriae ab Arianis pulsum scripsit, ut is in patriam reverteret[4]. Anno 351 inter iudices fuit, qui Photinum episcopum haeresiae damnaverunt[5].
Cursus honorum
recensereDatianus, qui interim patricius et senator factus erat, anno 358 consulatum gessit, una cum Neratio Cereali. Anno 364 comes Ioviani imperatoris erat[6]. Post annum 365 nullum nuntium de eo habemus.
Notae
recensere- ↑ Libanius, ep. 81
- ↑ Libanius, Or. XLII 24-25
- ↑ Libanius, ep. 114; 1033
- ↑ Athanasius, Historia Arianorum 22
- ↑ Epiphanius, Panarion sive Contra haereses 71
- ↑ Philostorgius, Historia Ecclesiae, VIII 8
Antecessores: Imp. Caesar Flavius Iulius Constantius Augustus IX et Flavius Claudius Iulianus Caesar II |
Consul 358 cum Neratio Cereali |
Successores: Flavius Eusebius et Flavius Hypatius |