Photinus (Graece Φωτεινός ; mortuus 376) fuit haeresiarcha Christianus et episcopus Sirmii in Pannonia, notissimus quia incarnationem Christi negavit. Suum nomen in litteris recentioribus synonymum factum est alicuius qui Christum non fuisse Deus asseveraret.

Vita recensere

Photinus Ancyrae in Galatia ortus est, ubi discipulus et deinde diaconus episcopi Marcelli fuit. Marcellus, ad extremum fortis Arianismi adversarius, anno 336 munere motus, tum est anno 343 restitutus a Synodo Serdicae, qui Photinum episcopum Sirmii creavit.[1] Anno 344, Synodus Antiochiae iuxta Orontem munere movit ac Macrostichum composuit, propositum fidei quod synodi perscripsit fides et res quae contra doctrinas Marcelli aliorumque dictae sunt. Christologia Photini consentanea fuisse cum primis Marcelli doctrinis habetur.[2]

Vide etianm recensere

Notae recensere

  1. Socrates Scholasticus, Church History, liber 2, capitulum 18.
  2. R. P. C. Hanson (1916-1988), The Search for the Christian Doctrine of God: The Arian Controversy, 318–381 (9780801031465): 1973 "Photinus' doctrine appears to have been a form of what might be called middle Marcellism, i.e. what Mercellus originally taught before his vicissitudes caused him to temper the edge of his doctrine and take account of the criticisms of his friends as well as of his enemies, a little more moderated. He certainly taught that the human body of Jesus had a human mind or soul, insisting on his wholeness, and we have seen that this was entirely consistent with the teaching of Marcellus though in his early period of theological writing at least Marcellus does not seem to have held it."
 

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

 

Haec stipula ad theologiam Christianam spectat. Amplifica, si potes!