Iunius Annius Bassus (natus et mortuus anno ignoto) senator ac vir publicus Romanus saeculi quarti ineuntis erat.

Cursus honorumRecensere

 
Iunius Bassus in essodo vehens, inter processum consularem

Iunius annis 318 - 331 praefectus praetorio Italiae erat et anno 331 consulatum gessit[1]. Bassus in monte Esquilino basilicam exstruxit, quae operibus praeclaris sectilibus exornata erat, quae nunc Museo Thermarum Romae exponuntur.

FamiliaRecensere

Filius eius Iunius Bassus signo Theotecnius anno 359 praefectus urbi Romae erat[2].

NotaeRecensere

  1. Dietmar Kienast, Der römische Staat II, Stuttgardiae 1997, p. 503
  2. CIL VI 32004


Antecessores:
Flavius Gallicanus et Aurelius Valerius Tullianus Symmachus
Consul
331
cum
Flavio Ablabio
Successores:
Lucius Papius Pacatianus et Mecilius Hilarianus