Flavius Ablabius
Flavius Ablabius (natus in Creta insula ignoto anno, mortuus anno 338) senator ac vir publicus Romanus ac sedulus Christianus fuit.
Origo et Iuventus
recensereFlavius Ablabius humili loco Creta in insula natus est. Primo officialis legati provinciae laboravit, deinde commercio transmarino divitias magnas sibi paravit.
Familia
recensereFiliam Olympiam habuit, quae Constanti imperatori desponsa est.
Cursus honorum
recensereChristianae fidei fidelis consiliarius Constantini I imperatoris factus et annis 324 - 326 vicarius Dioecesem Asianam administravit. Annis 329 - 337 praefectus praetorio Orientis erat. Anno 331 consul factus est. Constantinum imperatorem adduxit, ut philosophum paganum paganum Sopatrem de Apamea necari iussit. Dixit enim Sopatrem artibus magicis classem frumentariam a Constantinopoli arcuisse. Constantino anno 337 mortuo Ablabius, quod regnum appetisset, a Constantio II imperatore damnatus et supplicio affectus est[1].
Epigramma
recensereEpigramma ab Ablabio scriptum in Sidonii epistula traditur:
ut mihi non figuratius Constantini domum vitamque videatur vel pupugisse versu gemello consul Ablabius vel momordisse disticho tali clam Palatinis foribus appenso:
- Saturni aurea saecla quis requirat?
- sunt haec gemmea, sed Neroniana.
quia scilicet praedictus Augustus isdem fere temporibus extinxerat coniugem Faustam calore balnei, filium Crispum frigore veneni.[2]
Fontes
recensere- Libanius, orat. XLII 23
- Eunapius, vita soph. III 7,13; VI 2,12; 3,1–13
- Athanasius, Epist. fest. 5
- Zosimus 2,40,3
- Ammianus Marcellinus 20,11,3
- CIL III 352
Notae
recensere
Antecessores: Flavius Gallicanus et Aurelius Valerius Tullianus Symmachus |
Consul 331 cum Iunio Annio Basso |
Successores: Lucius Papius Pacatianus et Mecilius Hilarianus |