Sidonius Apollinaris

(Redirectum de Sidonius)
Vide etiam paginam discretivam: Sidonius (discretiva).

Sidonius Apollinaris fuit poeta Galloromanus saeculi quinti et praefectus urbi Romae anno 468.

Opera, 1598

Sidonius Apollinaris Lugduni nobili loco natus, cum filiam Aviti in matrimonium duxisset illius, qui in Gallia postea imperator proclamatus est, honorum certa spe commotus Romamque cum socero profectus 15 Ianuarii 456. Imperatorem carmine laudavit. Illo quidem summa rerum deiecto ad Maiorianum successorem accessit, cuius adventum Lugduni versu concelebravit. Occiso itidem imperatore, Sidonius ad praedia sua recessit, ubi Gallia ad meridiem vergit, donec consumptis aliquot annis in otio et versibus faciendis ab Anthemio Augusto, qui animos nobilium Galliae sibi conciliare vellet, Romam revocatus denuo panegyrico recitato praefectus urbi factus et patricia dignitate ornatus est. Quid quod carmina Sidonii eorum qui Christum pro deo colunt fidem non redolent? Tamen anno septuagesimo circiter et quadringentesimo pontifex summus sacerdotum Christi in civitate Arvernorum creatus est.

Sidonium Apollinarem constat inter maximos auctores numerandum non esse qui Latine scripserunt. Neque tamen epistulae contemnendae sunt, ut quibus testis locupletior vitae atque morum cum omnium ordinum tum nobilium non extet, qui saeculo quinto sextoque in Gallia fuerunt. In panegyricis autem faciendis a Claudiano, poeta illustrissimo profectus est.

Sanctus ab Ecclesia Catholica Romana putatur, et dies feriae 21 Augusti est.

Bibliographia

recensere
Editiones operum
  • c. 1474 : editio Ultraiectina Textus apud Internet Archive
  • 1598 : Ioannes Savaro, ed., Caii Sollii Apollinaris Sidonii Arvernorum episcopi opera. Parisiis: officina Plantiniana Textus apud Internet Archive
  • 1614 : Iacobus Sirmondus, ed., C. Sollii Apollinaris Sidonii Arvernorum episcopi opera. Parisiis: ex officina Nivelliana Textus apud e-Rara
  • 1652 : Iacobus Sirmondus, ed., C. Sol. Apollin. Sidonii Aruernorum episcopi opera. 2a ed. Parisiis Textus apud Internet Archive
  • 1913-1915 : O. M. Dalton, interpr., The letters of Sidonius. Oxonii: Clarendon Press. 2 voll. vol. 1 vol. 2

Nexus externi

recensere