Magnus Decentius (natus ignoto anno, mortuus 18 Augusti 353 Agedinci) ursurpator Romanus fuit.

Vita recensere

Decentius humili loco natus propinquus (vel frater vel consobrinus) Magnentii usurpatoris erat, qui die 18 Ianuarii 350 Augustoduni usurpator purpuram sumpsit et Constantem imperatorem pepulit et necavit. Magnentius Decentium vel Iulio vel Augusto 350 ad honorem Caesaris sustulit, ut Rhenum flumen contra barbaros custodiret, cum Magnentius contra Constantius II imperatorem bellum civile duceret. Quod autem Decentius minus militum in hostes duxisset, ab Alamannis Chnodomario rege victus est[1]. Magnentio morte nuntiato die 18 Augusti 353 Agedingi mortem sua manu quaesivit[2].

Notae recensere

  1. Ammianus Marcellinus, Res Gestae, XVI 12,4; Iulianus or. I 35A
  2. Eutropius, Breviarium, X 12,2


Antecessores:
* in occidente: Imp. Caesar Flavius Magnus Magnentius Augustus et Gaiso
  • in oriente: Post consulatum Sergii et Nigriniani
Consul
352
cum
Paulo
Successores:
* in occidente: Imp. Caesar Flavius Magnus Magnentius Augustus II et Magnus Decentius Caesar II
Antecessores:
* in occidente: Magnus Decentius Caesar et Paulus
Consul
353
cum
Imperatore Caesare Magnentio Augusto II
Successores:
Imp. Caesar Flavius Iulius Constantius Augustus VII et Flavius Claudius Constantius Caesar III