Poduca (cf. nomen Tamulicum urbis adiacentis புதுச்சேரி Putuccēri) hodie vulgo Arikamedu est situs archaeologicus Indiae meridianae ad litus Oceani Indici iacens. Urbs fuit et emporium, inter saecula II a.C.n. et II p.C.n. florens et a mercatoribus Graecoromanis frequentata. Commercium Poducae emporiorumque propinquorum sic in Periplo maris Erythraei describitur:
Inter emporia horum locorum et navium stationes, in quas a Limyrice et a borea navigantes appellunt, insigniora hoc se ordine excipiunt: primum Camara, tum Poduca, dein Sopatma. Propria horum locorum sunt navigia, quae usque ad Limyricen litus legere solent; alia rursus e maximis naviculis uniligneis invicem colligatis vocantur sangara; ea denique quae in Chrysen et ad Gangem traiiciunt maxima, colandiophonta vocantur. Importantur in haec loca quaecunque in Limyricen negotiandi causa mittuntur, et omnes fere species quovis tempore ex Aegypto afferri solitae, plurimaque eorum quae e Limyrice exportantur et per tractum hunc litoralem suppeditantur.[1][t 1]
Lionel Casson, ed. et interpr., The Periplus Maris Erythraei: text with introduction, translation, and commentary (Princetoniae: Princeton University Press, 1989. ISBN 0-691-04060-5) pp. 228-229