In Timocratem[1] vel Timocratea[2] (Graece κατὰ Τιμοκράτους) est oratio iudicialis anno 353 a.C.n. a Demosthene, logographo et oratore Atheniensi, pro Diodoro quodam scripta qui Timocratem accusare volebat quod legem civitati perniciosam (νόμον μὴ ἐπιτήδειον θεῖναι) et ceteris legibus contrariam (γραφὴ παρανόμων) furtive Croniis feriis pertulisset. Revera inimicum suum Androtionem petebat cuius gratia Timocratem egisse demonstrabat ne Androtion ut fisci debitor in carcerem ageretur. Pro eodem Diodoro duos ante annos Demosthenes orationem In Androtionem iam scripserat ubi odii causas ostenderat. Ita ultima huius orationis parte vituperatio Androtionis (160-168 et 172-182) paene ad verbum ex illa priore oratione ducta est. Idem accusatorum par iteratur, nunc vero Diodoro primus locus dicendi evenit, Euctemoni vero secundusː quocirca oratio In Timocratem longior est quia versis vicibus Demosthenes praecipuum argumentationis onus suscipiebat, Euctemon praeterita supplebat.

De eventis recensere

Cum Androtion Glaucetes Melanoposque ab Atheniensibus ad Mausolum, Cariae dynastam, missi essent atque in navigatione onerariam navem Naucratitem cepissent atque merces velut ex hostibus praedam publice vendidissent tres legati novem talenta et triginta minas secum habuerunt. Paulo post Aristophon quidam (ab Androtionis inimicis excitatus ?) decretum pertulit quo Athenienses iussi sunt nomina eorum quos contra leges pecuniam publicam retinere scirent ad quaesitores deferre. Tum Euctemon nomen illius navis trierarchorum detulit qui pecunias Athenas portare debuerunt. Cum ecclesia de re cognosceret tres legati culpam in se susceperunt atque pecuniam retinuisse confessi reddituros polliciti sunt. Iam tamen duplum flagitabantur ob moram. Ne debitores in carcerem mitterentur Timarchus, Androtionis amicus, legem de qua hic agitur, neglecta solita via, perferre properavit.

Cum oratio habebatur debitores aes alienum iam solvisse videnturː nihilominus accusatores a Timarcho ob leges infractas persequendo desistere noluerunt, ita ut inimicum Androtionem iterum publice vituperare possent.

De argumentatione iuridica recensere

Timocratis lex publicos debitores iubebat qui carceris poena a iudicibus insuper aestimati essent aut futuri essent si tres vades a populo probatos dare possent ante nonam prytaniam[3] in carcerem agendos non esse. Demostheni praecipua difficultas in eo consistebat quod lex humanior esse videbatur.

Argumentatio iuridica Demosthenis adversus legem tripertita est (recapitulatio 108-109)ː

  • Primum (18 et 20-32) Timocratem demonstrat nec secundum morem praescriptum legem tulisse nec die (hoc est 11 mensis Hecatombaei) quo agere oportebat nec spatium temporis observantem quo nova lex rogata in loco publico et tabulae inscripta manere debebat ut omnes cives de ea certiores fierent antequam in deliberationem veniret sed die festo, nomothetis[4] ad aliam rem[5] coactis, velut furtive egisse.
  • Deinde (33-67) multas leges recitari iubet a quibus ista nova lex abhorrere videtur. Maxime flagitiosum iudicat quod ista nova lex ad tempus retro actum quoque pertinere et res iam iudicatas subvertere[6] vult. Timocratem insuper vituperat quod leges priores quas invalidas faciebat abrogandas ut debuit non curavit. Ita enim leges inter se contrariae simul vigebant.
  • Tertio (68-107) ostendere conatur malam legem et civitati perniciosam tulisse Timocratem, ut qui pro furibus et improbis civibus eam scripserit et iudicum legumque auctoritatem subvertere voluerit.

In reliqua parte adversariorum pravitatem morum describit et Timocratem non utilitatem communem respicientem sed privatam commoditatem hanc legem scripsisse demonstrat. Postremo comparationem a Solone olim factam refert qui leges monetae adsimulabat dicens nummos ad privatum usum destinatam monetam esse, leges vero ad publicas necessitates. Si quis nummos aes vel plumbum cum argento miscens adulteravit morte punitur. Quanto severius puniri decet qui leges adulterasset? Nam nonnullas civitates malae monetae iam superfuisse, malis legibus ne unam quidem.

Fons maior haec oratio habetur ad novarum legum confectionem (nomothesia) et annuam legum recensionem (ἐπιχειροτονία νόμων) apud veteres Athenienses cognoscendam. Sacramenti iudicum Atheniensium textum nobis tradidit (fortasse interpolatum).

Notae recensere

  1. Numerus 24 in corpore Demosthenico
  2. Antonius Kreuser (1888).
  3. Decima pars Atheniensis anni qua buleutae unius e decem tribubus reipublicae administrandae praesidebant. Lex ineunte anno (prima prytanis) lata erat tum cum periculum debitoribus iam inceperat.
  4. P. J. Rhodes, "Sessions of Nomothetai in Fourth-Century Athens", The Classical Quarterly, 2003ː 124-129
  5. Res ad proximas Panathenaea necessarias procurare debebant.
  6. 152ː τὰ δεδικασμέν᾽ ἄκυρα ποιεῖν καὶ δεινὸν καὶ ἀνόσιόν ἐστι καὶ δήμου κατάλυσις = 'terribile et impium et democratiae eversio est res iudicatas irritas facere'

Editiones et commentarii recensere

Plura legere si cupis recensere

Nexus externi recensere