Panathenaïca
Panathenaïca vel Panathenaea (Graece Παναθήναια) fuerunt feriae antiquae quotannis inter dies 21 et 28 mensis Hecatombei (hodie mense Augusto) Athenis in honorem deae poliadis Athenae celebratae. Quinto quoque anno Maiora Panathenaïca fiebant ad quae ex omni Graecia coibant, inter quae minora Panathenaïca dicebantur. Praeter magnam pompam quae e Ceramico per agoram usque ad Acropolim novum peplum scaenis mythologicis pictum[1] deae portabat musica et athletica[2] certamina fiebant. Magnis Panathenaeis rhapsodi versus Homeri canebant[3].
Historia et significatio
recensereFeriae institutae ad reges Erichthonium[4] aut Theseum[5] et synoecismum mythice referebantur. Erichthonius ex Attica terra natus et a dea Athena sublatus autochthoniam Atheniensium memorabat, Theseus e vicis Atticae populum Atheniensem crearat. Die 16 eiusdem mensis Hecatombei paucis diebus ante Panathenaïca Synoecia celebrabantur[6] quae unitatem populi tum factam commemorabant, quam eandem significationem et Panathenaicis tribuere licet. Pisistratus ferias magnificentiores fecit (ante sextum saeculum vestigia desunt nec quicquam compertum habemus) atque peregrinis hominibus aperuit. Usque ad quartum saeculum post Christum celebrata sunt, abhinc a Christianis vetita.
Quia gigantomachia in peplo Athenae donato pingebatur deorum et in primis Athenae victoria simul celebrabatur.
Notae
recensere- ↑ Plato, Euthyphron 6c.
- ↑ Vita Lycurgi apud Plutarchi Moralia 841d.
- ↑ Lycurgus, Contra Leocratem 102. Plato, Ion 530b
- ↑ Marmor Parium 10.17-18
- ↑ Plutarchus, Vita Thesei 24.3. Cf. Pausanias VIII.2.1.
- ↑ Plutarchus, Vita Thesei 24.4
Plura legere si cupis
recensere- M. Bentz, Panathenäische Preisamphoren. Eine athenische Vasengattung und ihre Funktion vom 6.-4. Jahrhundert v.Chr., Basileae, 1998 Recensio critica
- Pierre Brulé, "La cité en ses composantes : remarques sur les sacrifices et la procession des Panathénées" in La Grèce d'à côté, Presses universitaires de Rennes, 2007ː 231-254
- J. A. Davison, "Notes on the Panathenaea", The Journal of Hellenic Studies, 1958ː 23-42
- J. Neils, Goddess and Polis: The Panathenaic Festival in Ancient Athens, Princeton University Press, 1992 Recensio critica
- Worshipping Athena. Panathenaia & Parthenon, University of Wisconsin, 1996 Recensio critica
- The Parthenon Frieze, Cambridge University Press, 2001 Recensio critica
- una cum Stephano Tracy, The Games at Athens, Princeton, 2003 Recensio critica
- H. Kotsidu, Die musischen Agone der Panathenäen in archaischer und klassicher Zeit, Francofurti, 1991 Recensio critica
- Joannis Meursii Panathenæa, sive de Minervæ illo gemino festo, liber singularis, Lugduni Batavorum, 1619
- Jon D. Mikalson, "Erechtheus and the Panathenaia", The American Journal of Philology, 1976ː 141-153
- Herm. Alex. Muller, Panathenaica, Bonnae, 1837
- The Panathenaic games : proceedings of an international conference held at the University of Athens, May 11-12, 2004 curantibus Olga Palagia et Alkestis Choremi-Spetsieri, Oxonii, 2007 Nonnullae paginae apud Guglum librorum Recensio critica
- Noel Robertson, "The origin of the Panathenaea", Rheinisches Museum für Philologie, 1985ː 231-295
- Julia L. Shear, Serving Athena: The Festival of the Panathenaia and the Construction of Athenian Identities, Cambridge University Press, 2021 Recensio critica
- Burkhardt Wesenberg, Qualis peplus fuerit : zum panathenäischen Peplos, Bibliopolis, 2020
Nexus externi
recensere- Oxford bibliographies Daremberg et Saglio
- Vicimedia communia plura habent quae ad Panathenaea spectant