Rhapsodus[1] (Graece ῥαψῳδός) apud Graecos antiquos fuit recitator poësis praesertim epicae. Quod munus saeculo octavo a.C.n. ortum est. Primi rhapsodi noti fuerunt Homeridae, qui Homeri carmina cantabant.[2] Postea rhapsodus etiam recitatores carminum non Graecorum dicit.

Rhapsodus Graecus anno 1913 ab Ioanne Hillemacher depictus

Vocabulum cum rhapsodo coniunctum est rhapsodia (Graece ῥαψῳδία), quae apud Graecos sensu lato recitationem poësis,[3] sed etiam partem poëmatis epici ad recitationem continuam aptam, ut singulos Iliadis et Odysseae libros, significabat. Hic sensus et apud antiquos scriptores Romanos reperitur.[4] Non semper ars ista magni aestimata est: namque rhapsodus falsus ψευδο-ραψῳδός appelletur[5] et homo rhapsodice nugans verbo temporali καταῤ-ῥαψ-ῳδέω[6] designetur.

Rhapsodia nunc intellegitur tamquam collectio sententiarum, observationum, poematum, et similium, quae ad quandam rem aut ad certam scientiam pertinent. Quae autem discerpta et sine ullo nexu inter se restant. Rhapsodicus modus igitur significat cohaerentiam in fragmentis tantum praesentatam. Rhapsodomantia est genus bibliomantiae iam priscis hominibus innatum, secundum quam argumentum versiculi passim designati ex carmine Homeri (apud Graecos) aut Vergilii (apud Romanos) res prophetare possit. Temporibus recentioribus, paginae in Biblia aperiuntur, ubi primus versus oraculum habebatur: ista superstitio usque in hodiernum diem minime evanuisse videtur.

Nexus interni

Notae recensere

  1. Apotheosis, vel consecratio Homeri, sive Lapis antiquissimus in quo poëtarum principis Homeri consecratio sculpta est, commentario illustratus a Gisberto Cupero (Amstelodami: 1683), p. 5.
  2. Joachim Latacz, "Rhapsodes", in Brill’s New Pauly (2006).
  3. Henricus Liddell, Robertus Scott, A Greek-English Lexicon. 9a ed. (Oxonii, 1925-1940)
  4. Cornelius Nepos, Dion 6.4; Ulpianus, Digesta Iustiniani 32.1.52.
  5. [1]
  6. [2]