Pelasgi (Graece: Πελασγοί) a quibusdam scriptoribus Graecis homines appellati sunt, qui sive iam ante adventum Graecorum Graeciam inhabitaverant sive maiores ipsorum Graecorum erant[1]. Ita historicis adhuc remporibus uni e quattuor partibus Thessaliae nomen Pelasgiotis[2] erat et eorum vestigia in multis aliis locis ostendebantur ː exempli gratia Dodonae oraculum condidisse dicebantur[3] aut Cabirorum mysteria in Samothracia docuisse[4]. Quin etiam Arcades Pelasgum quendam e terra genitum primum incolam Arcadiae fuisse narrabant atque ipsos Pelasgos primum appellatos postea nomen mutavisse[5]. Et Herodotus[6] Athenienses primo Pelasgos fuisse qui Barbare loquebantur ac deinde mixtos cum vicinis gentibus Graece didicisse contendebat. In Italiam quoque migrasse Pelasgos mythographi finxerunt, dum origines historiae Romanae cum Graecis rebus connectere cupiunt[7]. Scientia hodierna interdum nomine Pelasgis ad praehistoricas Paeninsulae Balcanicae gentes denotandas utitur, quae Graece non locutae sunt. An umquam distincta gens Pelasgorum re vera fuerit dubitatur.

Bibliographia recensere

  • Dominicus Briquel, Les Pélasges en Italie: recherches sur l'histoire de la légende. - École française de Rome, 1984. - (Bibliothèque des Écoles françaises d'Athènes et de Rome ; 252).
  • Ellis Hesselmeyer: Die Pelasgerfrage und ihre Lösbarkeit. Franz Fues, 1890.
  • F. Lochner-Hüttenbach: Die Pelasger (Arbeiten aus dem Institut für vergleichende Sprachwissenschaft in Graz). Vindobonae 1960.

Notae recensere

  1. Strabo, Geographica V.2.4. Herodotus, Polyhymnia 94-95. Thucydides I.3.2. Aeschylus, Supplices 250-9.
  2. Strabo, Geographica IX.5.3
  3. Herodotus Euterpe 50-52, 56. Strabo, Geographica VII.7.10 et IX.2.4
  4. Herodotus Euterpe 51
  5. Pausanias VIII.1.4-6
  6. Historiae I.57-58.Cf. ibidem VI.137-140.
  7. Dion. Hal. I,17-30.

Nexus interni


 

Haec pagina est stipula. Amplifica, si potes!