Traiectum ad Rhenum

municipio Nederlandiae
(Redirectum de Ultraiectum)
Vide etiam paginam discretivam: Traiectum.

Traiectum ad Rhenum sive Ultraiectum[1] (Nederlandice Utrecht) est urbs circiter 324 000 incolarum in media Nederlandia sita. Quae urbs, a Traiecto ad Mosam distinguenda, est caput provinciae eiusdem nominis.

Maximum urbis Ultraiecti templum.
Natalis papae Hadriani VI domus.

Historia

recensere

Circa annum 40 Romani castra prope flumen Rhenum condiderunt quia hoc loco Rhenum facile transire poterant. Multa castra ad limitem Germanicum Imperii Romani posuerunt. Per indagationem archaeologicam in suburbe porta nuper factam, naves turrisque huius aetatis inventae sunt. Medio Aevo urbs sedes episcopi facta est. Saeculo duodecimo multae ecclesiae erecta sunt. Aspectus mediae civitatis partis etiam hodie mediaevalis fere est. Ecclesia cathedralis turrim magnam dictam Domtoren habet, 112.5 metra altam intra fines olim castrorum Romanorum positam. Musea in meridiana antiquae civitatis parte inveniuntur. Civitas Traiectina propter facilitatem adeundi in regno Nederlandico est sedes plurimarum institutionum.

Geographia

recensere

Magno canali dicto Amsterdam-Rijnkanaal Amstelodamum et Traiectum ad Rhenum flumini Rheno et eius aestuario conectuntur.

Institutiones

recensere

Anno 1636 Universitas Rheno-Traiectina seu Ultraiectina condita est, temporibus nostris maxima Nederlandiae universitas. Anno 1713 hic Pax Traiecti ad Rhenum signata est, quo foedere Bellum de successione Hispanica finitum est.

Antiquissima sedes episcopi Ecclesiae veteris Catholicae Ultraiecto apud Ecclesiam Sanctae Geretrudis instituta est.[2]

Incolae notabiles

recensere
  1. "Ultraiecti" (cas. loc.): vide epistulam
  2. Dick Schoon, Van bisschoppelijke Cleresie tot Oud-Katholieke Kerk. Bijdrage tot de geschiedenis van het katholicisme in Nederland in de 19de eeuw (Nijmegen 2004).

Bibliographia

recensere

Nexus interni

Traiecti ad Rhenum regiones urbanae, vici et fractiones