Ecclesia Vetus Catholica

ecclesia Christiana

Ecclesia Vetus Catholica[1] sive Vetero-Catholica[2] est ecclesia cuius origo divisa est in partes duas: quarum altera ab Iansenismo orta est anno 1723 in Batavia sub schisma quod dicitur Ultraiectensis; altera est illorum, qui definitiones Concilii Vaticani I de infallibilitate Romani Pontificis eiusque universali iurisdictione in Ecclesiam repudiaverunt et ab anno 1872 communitates proprias in Germania formaverunt.[3]

Brevis historia

recensere

Veteres Catholici, uti dicuntur, sunt illi praesertim, qui, auctore Ignatio de Döllinger, post actum Concilium Vaticanum I, anno 1870, dogma de infallibilitate Romani Pontificis repulerunt et ideo se diviserunt ab Ecclesia Catholica Romana. Ipsi, licet inter se multa olim habuissent communia, utpote abrogationem sacerdotalis caelibatus et confessionis sacerdoti faciendae, in praesentia tamen non semper inter se consentiunt de rebus disciplinae, regiminis et fidei.

Anno 1889 creata est Unio, uti dicitur, Ultraiectensis, quacum sese iunxerunt diversae ecclesiae veteres catholicae. Anno 1931 quaedam societatem composuerunt cum communione Anglicana.

Quamquam haeretica et schismatica a non paucis videatur, Ecclesia tamen Vetus Catholica est vera ecclesia (iam secundum Ecclesiam Catholicam Romanam et Ecclesias Orthodoxas), nam valide sacramentum ordinis administrat (nisi, iudicio illarum aliarum ecclesiarum, feminae vel a femina) et ideo veram successionem apostolicam servat. Praeterea, septem sacramentorum ritus retinet.

Ecclesia Vetus Catholica linguam Theodiscam et linguam Nederlandicam in cultum introduxit; in mores autem finem caelibatus, mulierum sacerdotium et benedictionem unionum hominum eiusdem sexus.

  1. Die Verhandlungen des zweiten Altkatholiken-Congresses zu Köln, Coloniae Agrippinae et Lipsiae, anno 1872 (pag. 97 apud Google Books).
  2. Situs interretialis Ecclesiae vetero-catholicae in Re publica Bohemica; Augustinianum, tom. 3, Romae, anno 1963 (pag. 131 apud Google Books), Путь, Lutetiae, anno 1931 (pag. 50 apud Google Books); etiam veterocatholica (sine signo coniunctionis), e.g. Acta academiae velehradensis, tom. 1, Olomucii, anno 1905 (pag. 85 apud Google Books).
  3. Petrus Neuner, Altkatholische Kirche, in: Lexikon der Ökumene und Konfessionskunde, Friburgi Brisgoviae, anno 2007.

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Ecclesiam Veterem Catholicam spectant.
 
Sancti

Haec stipula ad religionem spectat. Amplifica, si potes!