Aquae Sextiae[1] (Francogallice Aix-en-Provence) sunt urbs Francicae circiter 141 148 incolarum (anno 2012) praefecturae Ostiorum Rhodani in regione Provincia, Alpibus, Litore Lazuli.

Aquarum sextiarum ecclesia cathedralis Sancti Salvatoris.
Aquarum sextiarum communis tabula.
Aquarum Sextiarum belfredus.
Aquarum Sextiarum arma gentilitia.

Historia

recensere

Aquae Sextiae anno 122 a.C.n. a Gaio Sextio Calvino consule in finibus Salluviorum conditae sunt. Apud Aquas Sextias anno 102 a.C.n. Gaius Marius Teutones profligavit.[2] Saeculo IV Aquae Sextiae caput provinciae Narbonensis Secundaa fuerunt. Urbs temporibus Caesaris iure Latii donata est. Ab imperatore Augusto Colonia Iulia Augusta Aquae Sextiae rite facta est.

Aquae thermarum saeculo XIX medio explicatae sunt.[3]

Ecclesia Catholica

recensere

Aquae Sextiae sunt sedes archiepiscopalis.

Praeclari cives

recensere
  1. Société de l'histoire de France, Annuaire historique pour l'année 1858 (Parisiis: Jules Renouard, 1837), 57. [1] Google Books. (Francogallice).
  2. "C. Marius cos. summa vi oppugnata a Teutonis et Ambronibus castra defendit. Duobus deinde proeliis circa Aquas Sextias eosdem hostes delevit, in quibus caesa traduntur hostium CC milia, capta XC." Titus Livius Perochiae LXIII The Latin Library[nexus deficit]
  3. Maximus Durand-Fardel, Dictionnaire général des eaux minérales et d'hydrologie médicale (Lutetiae, 1860) vol. 1, p. 43.

Nexus interni

Nexus externi

recensere
  Vicimedia Communia plura habent quae ad Aquas Sextias spectant.
  Situs geographici et historici: Locus: 43°31′40″N 5°26′44″E • OpenStreetMap • GeoNames • Thesaurus Getty • Facebook Places • "13001" apud INSEE • Store norske Lexikon • Большая российская энциклопедия